monumenta.ch > Cassiodorus > 50
Cassiodorus, Variae, 3, XLIX HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS CATINENSIS CIVITATIS THEODERICUS REX. <<< >>> LI FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODERICUS REX.
L PROVINCIAL1BUS NORICIS THEODERICUS REX.
1 Grate suscipienda est ordinatio, quae dantem iuvat et accipientem pro temporis necessitate laetificat. nam quis putare possit onus, ubi magis meretur in commutatione compendium? 2 Et ideo praesentibus decernimus constitutis, ut Alamannorum boves, qui videntur pretiosiores propter corporis granditatem, sed itineris longinquitate defecti sunt, commutari vobiscum liceat, minores quidem membris, sed idoneos ad laborem, ut et illorum profectio sanioribus animalibus adiuvetur et vestri agri armentis grandioribus instruantur. 3 Ita fit ut illi adquirant viribus robustos, vos forma conspicuos et, quod raro solet emergere, in una mercatione utrique videamini desiderata compendia percepisse.
Cassiodorus HOME