monumenta.ch > 48
Cassiodorus, Variae, 3, XLVII FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODERICUS REX. <<<     >>> XLIX HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS CATINENSIS CIVITATIS THEODERICUS REX.

XLVIII UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS CIRCA VERRUCAS CASTELLUM CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX.

1  Laetitia debet esse cunctorum provida iussio dominantum, quando illud, quod vos debuistis expetere, nos videtis offerre. quid est enim gratius quam humanis rebus cautelam semper adhibere, quae aut fit necessaria aut non gravat esse superfluam? et ideo Leodefrido saioni nostro praesenti delegavimus iussione, ut eius instantia in Verruca castello vobis domicilia construatis, quod a positione sui congruum nomen accepit. 2  Est enim in mediis campis tumulus saxeus in rotunditate consurgens, qui proceris lateribus, silvis erasus, totus mons quasi una turris efficitur, cuius ima graciliora sunt quam cacumina et in mollissimi fungi modo supernus extenditur, cum in inferiore parte tenuetur. agger sine pugna, obsessio secura, ubi nec adversarius quicquam praesumat nec inclusus aliquid expavescat. huic Athesis inter fluvios honorus amoeni gurgitis puritate praeterfluit causam praestans muniminis et decoris: castrum paene in mundo singulare, tenens claustra provinciae, quod ideo magis probatur esse praecipuum, quia feris gentibus constat obiectum. 3  Hoc opinabile munimen, mirabilem securitatem cui desiderium non sit habitare, quam vel externos delectat invisere? et quamquam deo iuvante nostris temporibus provinciam securam credamus, tamen prudentiae nihilominus est cavere etiam quae non putantur emergere. 4  Munitio coaptanda semper in otio est, qua tunc male quaeritur, quando necessaria iudicatur. mergi, quibus nomen ex facto est, cohabitatores piscium, aquatiles volucres futuras tempestates naturaliter praevidentes sicca petunt, stagna derelinquunt. delphini fluctus pelagi metuentes vadosis litoribus immorantur. echini, qui sunt mella carnalia, costatilis teneritudo, croceae deliciae divitis maris, dum futuras tempestates agnoverint, loca mutare cupientes, quia illis pro levitate corporis nandi nulla fiducia est, lapillos, quibus pares possunt esse, complexi, quadam anchorarum ponderatione librati scopulos petunt, quos fluctibus vexandos esse non credunt. 5  Aves ipsae adventu hiemis patrias mutant. ferae pro qualitate temporis cubilia quaerunt. hominum sollicitudo non debet providere quod potest in adversitate requirere? non est in mundo unum: humanae res mutabilitate quatiuntur. et ideo providentia dicitur, ut quae sunt futura tractentur.
Cassiodorus HOME