monumenta.ch > 25
Cassiodorus, Variae, 3, XXIV UNIVERSIS BARBARIS ET ROMANIS PER PANNONIAM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. <<<     >>> XXVI OSUIN VIRO ILLUSTRI COMITI THEODERICUS REX.

XXV SIMEONIO VIRO COMITI COMITI THEODERICUS REX.

1  Amamus publicis actionibus personas inserere morum probitate conspicuas, ut per obsequia fidelium nobis crescat utilitatis augmentum. proinde sinceritatem animi tui per praeclara documenta noscentes siliquatici titulum, quem fidae dominicatus iure dederamus discussioni indictionis primae, secundae vel tertiae per provinciam Dalmaticam, ordinatio tibi nostra committit: ut quolibet fraudis vestigio damnum publicum te fuerit explorante repertum, procul dubio nostris aerariis inferatur: quia non tantum lucra quaerimus, quantum mores subiectorum deprehendere festinamus. 2  Praeterea ferrarias praedictae Dalmatiae cuniculo te venitatis iubemus inquirere, ubi rigorem ferri parturit terrena mollities et igne decoquitur, ut in duritiam transferatur. hinc auxiliante deo patriae defensio venit: hinc agrorum utilitas procuratur et in usus humanae vitae multiplici commoditate porrigitur. auro ipsi imperat et servire cogit locupletes pauperibus constanter armatis. convenit itaque hanc speciem diligenti indagatione rimari, per quam et nobis generantur lucra et hostibus procurantur exitia. esto ergo de antefata discussione sollicitus et in publicis utilitatibus temperatus, ut nostrum rationabile compendium crescendi tibi procurare possit augmentum.
Cassiodorus HOME