monumenta.ch > 23
Cassiodorus, Variae, 3, XXII ARTEMIDORO VIRO ILLUSTRI THEODERICUS REX. <<<     >>> XXIV UNIVERSIS BARBARIS ET ROMANIS PER PANNONIAM CONSTITUTIS THEODERICUS REX.

XXIII COLOSSEO VIRO ILLUSTRI COMITI THEODERICUS REX.

1  Iuvat probatis ordinanda mandare, siquidem et de talibus iudicium gaudet eligentis et eorum secura substantia est, quae committitur approbatis. nam ut optamus esse qui placeat, ita curamus ut qui placuerit enitescat. 2  Proinde prosperis initiatus auspiciis ad Sirmiensem Pannoniam, quondam sedem Gothorum, proficiscere inlustris cinguli dignitate praecinctus commissamque tibi provinciam armis protege, iure compone, ut antiquos defensores recipere laeta possit, quae se nostris parentibus feliciter paruisse cognoscit. 3  Nosti qua te nobis conversationis sinceritate commendes. sola tibi placendi via est, si quae gerimus imiteris. aequitatem fove, innocentiam animi virtute defende, ut inter nationum consuetudinem perversam Gothorum possis demonstrare iustitiam: qui sic semper fuerunt in laudum medio constituti, ut et Romanorum prudentiam caperent et virtutem gentium possiderent. remove consuetudines abominanter inolitas: is verbis ibi potius, non armis causa tractetur: non sit coniunctum negotium perdere cum perire: abiurator alieni furtum, non animam reddat: ne plus intentio civilis rapiat quam bella consumant: scuta in hostes erigant, non parentes. 4  Et ne quem forte ad mortem videatur praecipitare paupertas, redde pro talibus gloriosum plane damnum, lecturus a nobis gratiae uberrimum fructum, si civile ibi potueris plantare propositum et nostris vere iudicibus dignum, si dispendium iudex subeat, ut vitam periturus adquirat. quapropter consuetudo nostra feris mentibus inseratur, donec truculentus animus belle vivere consuescat.
Cassiodorus HOME