monumenta.ch > 22
Cassiodorus, Variae, 3, XXI FAUSTO VIRO ILLUSTRI THEODERICUS REX. <<<     >>> XXIII COLOSSEO VIRO ILLUSTRI COMITI THEODERICUS REX.

XXII ARTEMIDORO VIRO ILLUSTRI THEODERICUS REX.

1  Congruit comitatum nostrum viris nos decorare nobilibus, ut et illorum expleatur votum et obsequium nostrum ornent merita personarum. proinde magnitudinem tuam ad conspectus nostros, quos tibi non ambigimus esse gratissimos, his oraculis evocamus, ut qui longa nobiscum aetate versatus es, praesentiae nostrae dulcedine capiaris. festinat enim ad principem, qui vel solum potest videre propitium: nam cui licet habere nostra colloquia, munera credit esse divina. quapropter non tardamus desiderium, cuius optamus aspectum. venire te gaudentem credimus, quem alacriter sustinemus.
Cassiodorus HOME