monumenta.ch > 21
Cassiodorus, Variae, 3, XX TRIVVILAE SAIONI ET FERROCINCTO APPARITORI THEODERICUS REX. <<<     >>> XXII ARTEMIDORO VIRO ILLUSTRI THEODERICUS REX.

XXI FAUSTO VIRO ILLUSTRI THEODERICUS REX.

1  Humanae consuetudinis mos est, ut variata plus capiant et quamvis in usum habeantur eximia, fastidium praestet omne quod satiat. proinde sacris moenibus iugiter immoranti disponendae utilitatis propriae causa indutias tibi postulas debere concedi, non quod habitatio tam clara pertaedeat, sed quo dulcior fiat renovata regressio. atque ideo illustri magnitudini tuae secedendi ad provinciam quattuor mensium indutias pietas nostra largitur: ita ut expletis eisdem ad penates proprios redire festines, quatenus habitatio Romana, quam multiplici volumus densare conventu, subtractis incolis terrarum opinatissima non rarescat. hoc etiam et vobis iudicamus aptissimum, quando senator Romanus alibi possit dolere tardatus. ubi enim illa gratia parentum? ubi tanta moenium possit respici pulchritudo? piaculi genus est absentem sibi Romam diutius facere, qui in ea possunt constitutis laribus habitare.
Cassiodorus HOME