monumenta.ch > 10
Cassiodorus, Variae, 3, IX POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS ESTUNIS CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. <<<     >>> XI ARGOLICO VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX.

Cassiodorus, Variae, 3, X FESTO VIRO ILLUSTRI PATRICIO THEODERICUS REX.

1 Decet prudentiam vestram in augendis fabricis regalibus obtemperare dispositis, quia nobilissimi civis est patriae suae augmenta cogitare, maxime cum sit studii nostri illa decernere, quibus cunctos notum est sine suis dispendiis oboedire. 2 Atque ideo magnitudini tuae praesenti ammonitione declaramus, ut marmora, quae de domo Pinciana constat esse deposita, ad Ravennatem urbem per catabolenses vestra ordinatione dirigantur. subvectum vero direximus de praesenti, ne aut mora nostris ordinationibus proveniret aut laborantes aliqua detrimenta sentirent.
Cassiodorus HOME