monumenta.ch > 9
Cassiodorus, Variae, 3, VIII VENANTIO VIRO SENATORI CORRECTORI LUCANIAE ET BRUTTIORUM THEODERICUS REX. <<<     >>> X FESTO VIRO ILLUSTRI PATRICIO THEODERICUS REX.

Cassiodorus, Variae, 3, IX POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS ESTUNIS CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX.

1 Propositi quidem nostri est nova construere, sed amplius vetusta servare, quia non minorem laudem de inventis quam de rebus possumus adquirere custoditis. proinde moderna sine priorum imminutione desideramus erigere: quicquid enim per alienum venit incommodum, nostrae iustitiae non probatur acceptum. 2 In municipio itaque vestro sine usu iacere comperimus columnas et lapides vetustatis invidia demolitos: et quia indecore iacentia servare nil proficit, ad ornatum debent surgere redivivum quam dolorem monstrare ex memoria praecedentium saeculorum. 3 Atque ideo praesenti auctoritate decernimus, ut, si vera fides est suggerentium nec aliquid publico nunc ornatui probatur accommodum, supra memoratas platonias vel columnas ad Ravennatem civitatem contradat modis omnibus devehendas: ut conlapsis metallis oblitterata facies reddatur iterum de arte pulcherrima et quae situ fuerant obscura, antiqui nitoris possint recipere qualitatem.
Cassiodorus HOME