monumenta.ch > 8
Cassiodorus, Variae, 3, VII IANUARIO VIRO VENERABILI EPISCOPO SALONITANO THEODERICUS REX. <<<     >>> IX POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS ESTUNIS CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX.

VIII VENANTIO VIRO SENATORI CORRECTORI LUCANIAE ET BRUTTIORUM THEODERICUS REX.

1  Iustitiae ratio persuadet ab unoquoque postulari quod ei constat iniungi et pecunias publicas instanter quaerere, ne debitorem neglectus debeat ingravare. nam si remissio in ammonitionibus veniat, cunctos necesse est contemptus involvat. et quodam modo nascitur de pietate crudelitas, si quem neglegis ammonere, postea cogaris exigere. utilis ergo cura est praedicere, quando et occasio subtrahitur delictis et locus emundatur illicitis. 2  Quapropter illustris viri comitis sacrarum largitionum suggestione comperimus pridem tibi secundum morem veterem exactionem binorum et ternorum fuisse delegatam. unde te praesentibus commonemus affatibus, ut secundum canonicariae fidem tempora debeas constituta complere, ne, quicquid dispendii assis publicus sustinuerit, de proprio exsolvere tu cogaris, a quo nec tantae iussioni est habita reverentia nec fides suae promissionis impleta.
Cassiodorus HOME