monumenta.ch > 7
Cassiodorus, Variae, 3, VI SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. <<<     >>> VIII VENANTIO VIRO SENATORI CORRECTORI LUCANIAE ET BRUTTIORUM THEODERICUS REX.

VII IANUARIO VIRO VENERABILI EPISCOPO SALONITANO THEODERICUS REX.

1  Omnes quidem iustitiam colere et observare praecipimus, sed eos maxime qui divinis honoribus eriguntur, ut supernae gratiae fiant proximi, dum a terrena fuerint cupiditate longinqui. Iohannes itaque flebili nos allegatione pulsavit sanctitatem vestram a se sexaginta orcas olei ad implenda luminaria suscepisse, quarum pretium sibi postulat oportere restitui. bonum quidem votum, si tamen non ibi aliquid misceatur adversum. 2  Nam licet ubique deceat iustitiam custodiri, in illis rebus maxime necessaria est, quae divinis obtutibus offeruntur, ne putemus ignorare deum, unde accipiat, si fraudatis oblationibus adquiescat. et ideo, si veram querimoniam cognoscitis supplicantis, consideratione iustitiae, quam sancta lege praedicatis, facite quae iure debentur sine tarditate restitui: quatenus nullus ingemiscat illata sibi per vos fuisse dispendia, quos decet potius praestare iuvamina. quapropter studete, ut, qui non soletis pro rebus magnis excedere, nunc non videamini, quod absit, in parvitate peccare.
Cassiodorus HOME