monumenta.ch > 23
Cassiodorus, Variae, 1, XXII MARCELLO VIRO SENATORI ADVOCATO FISCI THEODERICUS REX. <<<     >>> XXIV UNIVERSIS GOTHIS THEODERICUS REX.

Cassiodorus, Variae, 1, XXIII CAELIANO ET AGAPITO VIRIS ILLUSTRIBUS PATRICIIS THEODERICUS REX.

1 Decet regalis apicis curam generalitatis custodire concordiam, quoniam ad laudem regnantis trahitur, si ab omnibus pax ametur. quid est enim, quod nos melius praedicet, quam quietus populus, concors senatus totaque res publica morum nostrorum honestate vestita? 2 Hinc est quod praesenti iussione decernimus, ut magnifici et patricii viri Festus atque Symmachus contra illustrem et patricium Paulinum in iudicio vestro, quas se habere dicunt, exerant actiones. quibus pro legum ratione susceptis et, si iuris ordo patitur, definitis tunc patricius Paulinus, quicquid adversum supra memoratos magnificos viros se habere causatur, pari sorte depromat. nec tardari volumus in eius quoque parte sententiam, dum velimus omnia inter eos esse decisa nihilque aliud relinqui, nisi quod debetur affectui. 3 Videte ergo tanti iudicii arbitros vos electos: videte expectationem nostram aequabilem flagitare iustitiam: relaturi gratiae uberrimum fructum si praesens disceptatio quos dignos credidit, non impares probet. esse debet enim de talibus viris cura praecipua, qui dare possunt minoribus evidenter exempla. nam qui inter summos viros litem neglegit abolendam, hoc imitari reliquos sine dubitatione permittit.
Cassiodorus HOME