monumenta.ch > 11
Cassiodorus, Variae, 1, X BOETHIO VIRO ILLUSTRI ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. <<<     >>> XII EUGENITI VIRO ILLUSTRI MAGISTRO OFFICIORUM THEODERICUS REX.

Cassiodorus, Variae, 1, XI SERVATO DUCI RAETIARUM THEODERICUS REX.

1 Decet te honorem, quem geris nomine, moribus exhibere, ut per provinciam, cui praesides, nulla fieri violenta patiaris, sed totum cogatur ad iustum, unde nostrum floret imperium. 2 Quapropter Moniarii supplicatione commoti praesentibus te affamur oraculis, ut, si re vera mancipia eius Breones irrationabiliter cognoveris abstulisse, qui militaribus officiis assueti civilitatem premere dicuntur armati et ob hoc iustitiae parere despiciunt, quoniam ad bella Martia semper intendunt, dum nescio quo pacto assidue dimicantibus difficile est morum custodire mensuram. 3 Quapropter omni protervia remota, quae de praesumptione potest virtutis assumi, postulata facies sine intermissione restitui: ne per dilationis incommoda eorum videatur supplex odisse victoriam.
Cassiodorus HOME