monumenta.ch > 9
Cassiodorus, Variae, 1, VIII AMABILI EXECUTORI THEODERICUS REX. <<<     >>> X BOETHIO VIRO ILLUSTRI ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX.

Cassiodorus, Variae, 1, IX EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODERICUS REX.

1 Tuta est condicio subiectorum, ubi vivitur sub aequitate regnantium: nec dubio decet rumore trahi, a quo debent non mutanda constitui. fidem siquidem rerum a ratione colligimus, quae numquam desiderantibus absconditur, si suis vestigiis perquiratur. 2 Atque ideo, quod beatitudini vestrae gratissimum esse confidimus, praesenti tenore declaramus Augustanae civitatis episcopum proditionis patriae falsis criminationibus accusatum: qui a vobis honori pristino restitutus ius habeat episcopatus omne quod habuit. nihil enim in tali honore temeraria cogitatione praesumendum est, ubi, si proposito creditor, etiam tacitus ab excessibus excusatur. manifesta proinde crimina in talibus vix capiunt fidem: quicquid autem ex invidia dicitur, veritas non putatur. 3 Volumus enim inpugnatores eius legitima poena percellere: sed quoniam et ipsi clericatus nomine fungebantur, ad sanctitatis vestrae iudicium cuncta transmisimus ordinanda, cuius est et probitatem moribus talibus imponere et districtionem ecclesiasticam custodire.
Cassiodorus HOME