monumenta.ch > 6
Cassiodorus, Variae, 1, V FLORIANO VIRO SENATORI THEODERICUS REX. <<<     >>> VII FELICI VIRO COMITI THEODERICUS REX.

Cassiodorus, Variae, 1, VI AGAPITO VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX.

1 Decet principem cura quae ad rem publicam spectat augendam, et vere dignum est regem aedificiis palatia decorare. absit enim ut ornatui cedamus veterum, qui inpares non sumus beatitudine saeculorum. 2 Quapropter in Ravennati urbe basilicae Herculis amplum opus aggressi, cuius nomini antiquitas congrue tribuit, quicquid in aula praedicabili ammiratione fundavit, magnitudini tuae studiosissime delegamus, ut secundum brevem subter annexum de urbe nobis marmorarios peritissimos destinetis, qui eximie divisa coniungant, ut venis colludentibus illigata naturalem faciem laudabiliter mentiantur. de arte veniat quod vincat naturam: discolorea crusta marmorum gratissima picturarum varietate texantur, quia illud est semper in pretium, quod ad decorem fuerit exquisitum. 4 His sumptus subvectionesque praestabis: ne quemquam nostrum gravet imperium, quod ad utilitatem volumus respicere singulorum.
Cassiodorus HOME