monumenta.ch > 2
Cassiodorus, Variae, 1, I ANASTASIO IMPERATORI THEODERICUS REX. <<<     >>> III CASSIODORO VIRO ILLUSTRI ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX.

II THEONI VIRO SENATORI THEODERICUS REX.

1  Comitis Stephani insinuatione comperimus sacrae vestis operam, quam nos voluimus necessaria festinatione compleri, disrupto magis labore pendere: cui usum subtrahendo sollemnem abominandam potius inferre cognosceris tarditatem. credimus enim aliquem provenisse neglectum, ut aut crines illi lactei, carneo poculo bis terque satiati, pulcherrima minus ebrietate rubuerint aut lanae non hauserint adorandi muricis pretiosissimam qualitatem. 2  Quapropter si perscrutator Hydrontini maris intusa conchylia sollemniter condidisset apto tempore, acervus ille Neptunius, generator florentis semper purpurae, ornator solii, aquarum copia resolutus imbrem aulicum flammeo liquore laxaverat. color nimio lepore vernans, obscuritas rubens, nigredo sanguinea regnantem discernit, dominum conspicuum facit et praestat humano generi, ne de aspectu principis possit errari. 3  Mirum est substantiam illam morte confectam cruorem de se post spatia tam longi temporis exudare quod solet vivis corporibus vulnere sauciatis effluere. nam cum sex paene mensibus marinae deliciae a vitali fuerint vigore separatae, sagacibus naribus nesciunt esse gravissimae, scilicet ne sanguis ille nobilis aliquid spiraret horroris. haec cum infecta semel substantia perseverat, nescit ante subtrahi quam vestis possit absumi. 4  Quod si conchyliorum qualitas non mutatur, si torcularis illius una vindemia est, culpa nimirum artificis erit, cui se copia nulla subtraxit. in illis autem rubicundis fontibus cum albentis comas serici doctus moderator intinxerit, habere debet corporis purissimam castitatem, quia talium rerum secreta refugere dicuntur immunda. 5  Haec si omnia constiterint, si in nulla parte praetermissa videtur esse sollemnitas, miramur tua te pericula minime cogitasse, dum sacrilegus sit reatus neglegentiae in tali veste peccare. quid enim agunt tot artifices, tot nautarum catervae, tot familiae rusticorum? tu quoque comitiva subvectus tantis iubes, tanta te istius nominis praesumptione defendis, ut, cum regale opus crederis agere, in multis videaris tibi civibus imperare. 6  Hoc ergo remissio tua neglegit, quod te et in provincia subvexerat et ad conspectum principis honorabilem venire faciebat. quod si te facultatis tuae adhuc cura non deserit, si salutis propriae tangit affectus, intra illum diem, imminente tibi harum portitore, cum blatta, quam nostro cubiculo dare annis singulis consuesti, venire festina: quia iam non compulsorem ad te mittimus, sed ultorem, si aliqua credideris ludificatione tardandum. 7  Verum talis tantaque res quam facili legitur inventa compendio! cum fame canis avida in Tyrio litore proiecta conchylia impressis mandibulis contudisset, illa naturaliter umorem sanguineum defluentia ore eius mirabili colore tinxerunt. et ut est hominibus occasiones repentinas ad artes ducere, talia exempla meditantes fecerunt principibus decus nobile dare rem, quae substantiam noscitur habere mediocrem. Eoa Tyros est Hydron Italica, aulicum profecto vestiarium, non antiqua custodiens, sed iugiter novella transmittens. vide ergo, si quis te patiatur minus implere, quod nos tam necessarie cognoscis expetere.
Cassiodorus HOME