monumenta.ch > Cassiodorus > 25
Cassiodorus, Institutiones, 1, XXIV. Quo studio Scriptura sancta cum expositoribus legenda sit. <<<     >>> XXVI. De notis affigendis.

CAPUT XXV. Cosmographia a monachis legenda. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Cosmographiae quoque notitiam vobis percurrendam esse non immerito suademus, ut loca singula quae in libris sanctis legitis, in qua parte mundi sint posita evidenter agnoscere debeatis. Quod vobis proveniet absolute, si libellum Iulii Oratoris, quem vobis reliqui, studiose legere festinetis; qui maria, insulas, montes famosos, provincias, civitates, flumina, gentes, ita quadrifaria distinctione complexus est, ut pene nihil libro ipsi desit quod ad cosmographiae notitiam cognoscitur pertinere.
2 Marcellinus quoque (de quo iam dixi) pari cura legendus est, csg199.90 qui Constantinopolitanam civitatem, et urbem Ierosolymorum quatuor libellis minutissima narratione descripsit. Deinde Pinacem Dionysii discite breviter comprehensum, ut quod auribus in supradicto libro percipitis, pene oculis intuentibus videre possitis.
3 Tum si vos notitiae nobilis cura flammaverit, habetis Ptolemaei codicem, qui sic omnia loca evidenter expressit, ut eum cunctarum regionum pene inbmv294.93colam fuisse iudicetis. Eoque fiat ut uno loco positi (sicut monachos decet) animo percurratis quod aliquorum peregrinatio plurimo labore collegit.

hab79.53

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik