monumenta.ch > Computus Paschalis
Cassiodorus, Complexiones in Epistulis, S. Pauli ad Romanos <<<     >>> PRAEFATIO .

Cassiodorus, Computus Paschalis

1 Si nosse vis quotus annus est ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi, computa triginta sex per quindecim: fiunt quingenti quadraginta. His semper adde duodecim, fiunt quingenti quinquaginta duo. Adde et indictiones anni cuius volueris, ut puta decimam vicies semel post consulatum Basilii iunioris: sunt quingenti sexaginta duo.
2 Isti anni sunt ab incarnatione Christi. Hoc tantum memor esto sollicitius, ut quoties quintam decimam compleveris indictionem, quo argumentum possit integrum custodiri, quindecim non assumas; sed ad primam summam, id est in triginta sex unum semper adiicias, ut puta pro triginta sex, finita quinta decima indictione, quam in superiore computo addas, triginta septem per quindecim computabis, et annos Domini sine ullo errore poteris reperire.
3 Si vis scire quota est indictio, ut puta vicies semel post consulatum Basilii iunioris, sume annos ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi, id est quingentos sexaginta duos; his semper adiice tria, fiunt quingenti sexaginta quinque. Haec partire per quindecim, remanent decem; decima est indictio. Si vero nihil remanserit, quinta decima est indictio.
4 Si vis cognoscere quot sint epactae, id est adiectiones lunares, sume annos ab incarnatione Domini quot fuerint, ut puta quingentos sexaginta duos; hos partire per decem et novem, remanent undecim; hos per undecim multiplica, fiunt centum viginti unum; hos item partire per triginta, remanet unus; una est adiectio lunaris.
5 Si vis scire adiectiones solis, id est concurrentes septimanae dies, sume annos ab incarnatione Domini quot fuerint, ut puta quingentos sexaginta duos; per indictionem decimam annorum qui fuerint, quartam semper adiice, id est nunc centum quadraginta, qui fiunt simul septingenti duo; his adde quatuor, hos partire per septem, remanent sex.
6 Sex sunt epactae solis, id est concurrentes septimanae dies per suprascriptam indictionem vicies semel post consulatum Basilii iunioris.
7 Si vis scire quotus sit annus circuli decem et novem annorum, sume annos Domini, ut puta quingentos sexaginta duos, et unum semper adiice: fiunt quingenti sexaginta tres; hos partire per decem et novem, remanent duodecim. Duodecimus annus est cycli decemnovennalis. Quod si nihil remanserit, nonus decimus annus est.
8 Si vis scire quotus cyclus lunae est, qui decemnovennali circulo continetur, sume annos Domini, ut puta quingentos sexaginta duos, et subtrahe semper duos, fiunt quingenti sexaginta; hos partire per decem et novem, remanent novem. Nonus cyclus lunae est decemnovennalis circuli; quoties autem nihil remanet, nonus decimus annus est.
9 Si vis scire quando bissextus annus sit, sume annos Domini, ut puta quingentos sexaginta duos; partire hos per quatuor: si nihil remanserit, bissextus est. Si unum aut duo, vel tres, bissextus non est. Et ne tibi forsitan aliqua caligo erroris occurrat, per omnem computum quem ducis, si nihil superfuerit, eumdem computum esse per quem duces agnosce: ut puta si per decem et novem ducens nihil superaverit, scias nonum decimum esse; si per quindecim, quintum decimum; si per septem, septimum.
10 Si vis cognoscere quota luna festus paschalis occurrat: si Martio mense Pascha celebratur, computa a Septembri usque ad Februarium, fiunt sex. His semper adiice duo, fiunt octo; et epactas, id est adiectiones lunae cuius volueris anni, ut puta indictionis decimae unam: fiunt novem, et dies mensis quo Pascha celebratur, id est Martii, tricesimus, fiunt simul quadraginta: deduc triginta, remanent decem: luna est in die superius indicato.
11 Si vero mense Aprili Pascha celebramus, computa menses a Septembri usque ad Martium: fiunt septem; his semper adiice duo, fiunt novem; adde et epactas, id est adiectiones lunae cuius volueris anni, ut puta indictionis decimae unam, qui fiunt decem; et dies mensis quo Pascha celebramus, id est Aprilis nonum, qui simul fiunt decem et novem: sane si super triginta habueris, semper triginta subtrahas; tunc autem nona decima luna erit.
12 Si vis cognoscere quotus dies septimanae est, sume dies a Ianuario usque ad mensem quem volueris, ut puta usque ad nonum diem mensis Aprilis, fiunt dies 99. His adiice semper unum, fiunt centum. Et semper adde epactas solis cuius volueris anni, ut puta decimae indictionis sextam: fiunt simul centum sex; hos partire in septem, remanet una: ipsa est dominica paschalis.
Cassiodorus HOME

csg199.124

Cassiodorus, Complexiones in Epistulis, S. Pauli ad Romanos <<<     >>> PRAEFATIO .
monumenta.ch > Computus Paschalis