monumenta.ch > Cassiodorus > 51
Cassiodorus, Chronicon, ANASTASIUS XLVIII. <<<    

Cassiodorus, Chronicon, EPILOGUS.

1 Igitur ut effusam annorum seriem auctorum testificatione digestam, sub brevitatis compendio redigamus:
2 Ab Adam usque ad diluvium, sicut ex Chronicis Eusebii et Hieronymi colligimus, anni sunt 2242.
3 A diluvio usque ad Ninum Assyriorum regem anni sunt 899.
4 A Nino usque ad Latinum regem anni sunt 852.
5 A Latino rege usque ad Romulum anni sunt 457.
6 A Romulo usque ad Brutum et Tarquinium primos consules anni sunt 240 [Cusp., 242].
7 A Bruto et Tarquinio usque ad consulatum vestrum, sicut ex Tito Livio et Aufidio Basso, et Paschali [Bucherius putat supplendum Victorii canone] virorum clarorum auctoritate firmata collegimus, anni sunt 1031 [Cusp., 1270]. Ac si totus ordo saeculorum usque ad consulatum vestrum colligitur, anni sunt 5721 [Cusp., 5741; sed est error in numeris].
Cassiodorus HOME