monumenta.ch > Cassiodorus > 50
Cassiodorus, Chronicon, ZENON XLVII. <<<     >>> EPILOGUS.

Cassiodorus, Chronicon, ANASTASIUS XLVIII.

1 Anastasius Aug. et Rufus.
2 Albinus v. c. cos.
3 Hoc cos. D. N. rex Theodericus Ravennam ingressus, Odoacrem molientem sibi insidias interemit.
4 Asterius et Praesidius.
5 Viator v. c. cos.
6 Paulus v. c. cos.
7 Anastasius Aug. II cos.
8 Paulinus et Ioannes.
9 Ioannes v. c. cos.
10 Patricius et Hypatibus.
11 Hoc anno D. N. rex Theodericus Romam cunctorum votis expetitus advenit, et senatum suum mira affabilitate tractans, Romanae plebi donavit annonas, atque admirandis moenibus [Cusp., xeniis] deputata per annos singulos maxima pecuniae quantitate subvenit. Sub cuius felici imperio plurimae renovantur urbes, munitissima castella conduntur, consurgunt admiranda palatia, magnisque eius operibus an iqua miracula superantur.
12 Avienus et Pompeius.
13 Avienus Iun. et Probus.
14 His coss. D. N. rex Theodericus aquam Ravennam perduxit; cuius formam [Cusp., forinas] sumptu proprio instauravit, quae longis ante fuerat ad solum reducta temporibus.
15 [Hic forte amanuensium incuria omittuntur Dexecratus et Volusianus, quos caeteri omnes hoc anno fuisse consules asserunt.]
16 Cethaeus v. c. cos.
17 Hoc cos. Virtute D. N. regis Theoderici victis Bulgaribus Syrmium recipit Italia.
18 Theodorus et Sabinianus.
19 Messalla et Areobinda.
20 Anastasius Aug. III et Venantius.
21 Venantius Iunior [Cusp., 2] et Celer.
22 His coss. contra Francos a D. N. destinatur exercitus, qui Gallias Francorum depraedatione confusas, victis hostibus ac fugatis suo acquisivit imperio.
23 Importunus v. c. cos.
24 Boetius v. c. cos.
25 Felix et Secundinus.
26 Paulus et Muschianus.
27 Probus et Clementinus.
28 Senator v. c. cos.
29 Me etiam cos. in vestrorum laude temporum adunato clero vel populo Romanae Ecclesiae rediit optata concordia.
30 Florentinus et Anthemius.
31 His coss. D. N. rex Theodericus filiam suam Domnam Amalasuntam gloriosi viri D. N. Eutharici matrimonio, Deo auspice, copulavit.
32 Petrus v. c. cos.
33 Anastasius et Agapitus.
34 Magnus v. c. cos. [Hi coss. non inveniuntur in ed. Onuph. et posterioribus.]
35 Eo anno D. N. Eutharicus Cillica mirabili gratia senatus et plebis ad edendum exceptus est feliciter consulatum.
36 D. N. Eutharicus Cillica et Iustinus Aug. coss.
37 Eo anno multa vidit Roma miracula editionibus singulis; stupente etiam Symmacho Orientis legato, divitias Gothis Romanisque donatas dignitates cessit. in curia: muneribus amphitheatralibus diversi generis feras, quas praesens aetas pro novitate miraretur, exhibuit. Cuius spectaculi voluptates etiam exquisitas Africa sub devotione transmisit. Cunctis itaque eximia laude completis, tanto amore civibus Romanis insederat, ut eius adhuc praesentiam desiderantibus Ravennam ad gloriosi patris remearet aspectus [Cusp., affatus], ubi iteratis editionibus tanta Gothis Romanisque dona largitus est, ut solus potuerit superare, quem Romae celebraverat consulatum.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Chronicon, ZENON XLVII. <<<     >>> EPILOGUS.
monumenta.ch > Cassiodorus > 50