monumenta.ch > Cassiodorus > 49
Cassiodorus, Chronicon, LEO XLVI. <<<     >>> ANASTASIUS XLVIII.

Cassiodorus, Chronicon, ZENON XLVII.

1 P. C. Leonis Aug. iunioris.
2 Eodem anno Orestes, Nepote in Dalmatias fugato, filio suo Augustulo dedit imperium.
3 Basiliscus II et Armatus.
4 His coss. ab Odoacre Orestes et frater eius Paulus exstincti sunt, nomenque regis Odoacer assumpsit, cum tamen nec purpura, nec regalibus uteretur insignibus.
5 P. C. Basilisci II et Armati.
6 Illus v. c. cos.
7 Zeno Aug. II cos.
8 Basilius v. c. Iun. cos.
9 Placidius v. c. cos.
10 Hoc cos. Odoacer in Dalmatis Odivam vincit et perimit.
11 Severinus v. c. cos.
12 Faustus v. c. cos.
13 D. N. Theodericus et Venantius.
14 Symmachus v. c. cos.
15 Decius et Longinus.
16 Boetius v. c. cos.
17 Hoc cos. Odoacer Phaeba rege Rugorum victo captoque potitus est.
18 Dinamius et Sifi [.....]
19 Probinus et Eusebius.
20 His coss. felicissimus atque fortissimus D. N. rex Theodericus intravit Italiam. Cui Odoacer ad Isontium pugnam parans, victus cum tota gente fugatus est. Eodem anno repetito conflictu Veronae vincitur Odoacer.
21 Faustus v. c. Iun. cos.
22 Hoc cos. [Cusp., His coss.] ad Ducam Fluvium Odoacrem D. N. Theodericus rex tertio certamine superavit, qui Ravennam fugiens, obsidetur inclusus.
23 Olybrius v. c. Iun. cos.
24 Hoc cos. Odoacer cum Erulis egressus Ravenna, nocturnis horis ad pontem Candidium a D. N. rege Theoderico memorabili certamine superatur. Tunc etiam Wandali pace suppliciter postulata, a Siciliae solita depraedatione cessarunt. Eodem anno Zeno occubuit Constantinopoli. Cui Anastasius in Orientali tuccessit imperio.
Cassiodorus HOME