monumenta.ch > Cassiodorus > 48
Cassiodorus, Chronicon, MARCIANUS XLV. <<<     >>> ZENON XLVII.

Cassiodorus, Chronicon, LEO XLVI.

1 Leo Aug. et Maiorianus Aug.
2 His coss. Maiorianus in Africam movit procinctum.
3 Ricimer et Patricius.
4 Magnus et Apollonius.
5 Severinus et Dagalaiphus.
6 His coss. Maiorianus immissione Ricimeris exstinguitur. Cui Severum natione Lucanum Ravennae succedere fecit in regno.
7 Leo Aug. II et Severus Aug.
8 Basilius et Vibianus.
9 Rusticus et Olybrius.
10 His coss. rex Halanorum Beorgor apud Bergomum a patricio Ricimere peremptus est.
11 Herminericus et Basiliscus.
12 His coss., ut dicitur, Ricimeris fraude Severus Romae in palatio veneno peremptus est.
13 Leo Aug. III cos.
14 Pusaeus et Ioannes.
15 His coss. Anthemius a Leone imp. ad Italiam mittitur, qui tertio ab Urbe milliario in loco Brontotas suscepit imperium.
16 Anthemius Aug. II cos.
17 Hoc cos. in Sicilia Marcellinus occiditur.
18 Marcianus et Zeno.
19 His coss. Ardaburius, imperium tentans, iussu Anthemii exsilio deportatur.
20 Severus et Iordanes.
21 His coss. Romanus patricius affectans imperium capitaliter est punitus.
22 Leo Aug. IV et Probianus.
23 His coss. Constantinopoli affectata tyrannide a Leone principe Aspar occiditur.
24 Festus et Marcianus.
25 His coss. patricius Ricimer Romae facto imperatore Olybrio, Anthemium contra reverentiam principis et ius affinitatis, cum gravi clade civitatis exstinguit; qui non diutius peracto scelere gloriatus, post 40 dies defunctus est; Olybrius autem septimo imperii mense vitam peregit.
26 Leo Aug. V cos.
27 Hoc cos. Gundibato hortante Glicerius Ravennae sumpsit imperium. Eodem anno Leo nepotem suum Leonem consortem facit imperii.
28 Leo iunior Aug. cos.
29 Hoc cos. imperator Leo senior defunctus est, cui Zeno successit in imperio, qui regnavit annis 17. Sub quo hi coss. fuerunt. Eo etiam anno Romae Glicerio Nepos successit in regno.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Chronicon, MARCIANUS XLV. <<<     >>> ZENON XLVII.
monumenta.ch > Cassiodorus > 48