monumenta.ch > Cassiodorus > 47
Cassiodorus, Chronicon, THEODOSIUS XLIV. <<<     >>> LEO XLVI.

Cassiodorus, Chronicon, MARCIANUS XLV.

1 Marcianus Aug. et Adelphius.
2 His coss. Romani Aetio duce Gothis auxiliaribus contra Attilam in campis Catalaunicis pugnaverunt: qui virtute Gothorum superatus abscessit.
3 Herculanus et Asporatius.
4 His coss. Attila redintegratis viribus Aquileiam magna vi dimicans introivit, cum quo a Valentiniano imperatore papa Leo directus pacem fecit.
5 Opilio et Vincomalus.
6 His coss. Attila in sedibus suis moritur fluxu sanguinis e naribus repente ac subito erumpente.
7 Aetius et Studius.
8 His coss. Aetius patricius in palatio manu Valentiniani imp. exstinctus est. Boetius vero praefectus praet. amicis eius circumstantibus interemptus [Cusp., amicus eius circumstantium gladiis interemptus].
9 Valentinianus VIII et Anthemius.
10 His coss. in campo Martio ab amicis Aetii Valentinianus occiditur. Post quem Maximus invasit imperium, qui intra duos menses a militibus exstinctus, in Tiberim proiicitur. Eodem anno per Ginsericum omnibus opibus suis Roma vacuata est. Post Maximum Avitus in Galliis sumit imperium.
11 Ioannes et Varari.
12 His coss. Placentiae deposuit Avitus imperium.
13 Constantinus et Rufus.
14 His coss. Marciano defuncto, Leo Orientis, Maiorianus Italiae suscepit imperium. Sub quibus hi coss. fuerunt.
Cassiodorus HOME