monumenta.ch > Cassiodorus > 46
Cassiodorus, Chronicon, HONORIUS ET THEODOSIUS XLIII. <<<     >>> MARCIANUS XLV.

Cassiodorus, Chronicon, THEODOSIUS XLIV.

1 Castinus et Victor.
2 His coss. Theodosius Valentinianum consobrinum
3 Caesarem facit, et cum Augusta matre ad recipiendum Occidentale mittit imperium.
4 Theodosius II et Valentinianus Caesar.
5 His coss. Ioannem tyrannum Valentinianus imperator exstinxit, Hunnosque, qui in Italia erant, Ioannis praesidio, per Aetium mira felicitate dimovit.
6 Theodosius XII et Valentinianus II.
7 Hierius et Ardabures.
8 His coss. Bonifacio Africam tenenti infauste bellum geritur. Gens Wandalorum a Gothis exclusa, de Hispaniis ad Africam transit.
9 Felix et Taurus.
10 His coss. Aetius multis Francis caesis, quam occupaverant propinquam Rheno Galliarum partem recepit.
11 Florentius et Dionysius.
12 Theodosius XIII et Valentinianus III.
13 Bassus et Antiochus.
14 Aetius et Valerius.
15 Theodosius XIV et Maximus.
16 Aspar et Areobindas.
17 Theodosius XV et Valentinianus IV.
18 His coss. pax facta cum Wandalis, data eis ad habitandum Africae portione. Cumdicharium Burgundionum regem Aetius bello subegit, pacemque ei reddidit supplicanti: quem non multo post Hunni peremerunt.
19 Isidorus et Senator.
20 Aetius II et Sigisvultus.
21 His coss. Aug. Valentinianus ad Theodosium principem Constantinopolim proficiscitur, filiamque eius in matrimonium accipit.
22 Theodosius XVI et Faustus.
23 Theodosius XVII et Festus.
24 His coss. bellum adversus Gothos Hunnis auxiliaribus geritur, et Litorius dux Romanus ab eis capitur. Ginsericus, de cuius amicitia nihil metuebatur, Carthaginem dolo pacis invadit.
25 Valentinianus Aug. V et Anatolius.
26 His coss. Ginsericus Siciliam graviter affligit.
27 Cyrus v. c. cos.
28 Hoc cos. Theodosius imperator bellum contra Wandalos inefficaciter movit.
29 Dioscorus et Eudoxius.
30 His cos. Hunni Thracias et Illyricum saeva populatione vastarunt; cum Ginserico ab Aug. Valentiniano pax confirmata, et certis spatiis Africa inter utrosque divisa est.
31 Maximus II et Paternus.
32 Theodosius XVIII et Albinus.
33 His coss. Attila rex Hunnorum Bledam fratrem et consortem in regno suo perimit, eiusque populos sibi parere compellit.
34 Valentinianus VI et Nonius.
35 Aetius III et Symmachus.
36 Callepius et Ardabures
37 Postumianus et Zeno.
38 Asterius et Protogenes.
39 Valentinianus VII et Avienus.
40 His coss. Theodosius moritur. Post quem Marcianus ascitus in imperium, qui regnavit ann. 7. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Chronicon, HONORIUS ET THEODOSIUS XLIII. <<<     >>> MARCIANUS XLV.
monumenta.ch > Cassiodorus > 46