monumenta.ch > Cassiodorus > 45
Cassiodorus, Chronicon, ARCADIUS XLII. <<<     >>> THEODOSIUS XLIV.

Cassiodorus, Chronicon, HONORIUS ET THEODOSIUS XLIII.

1 Honorius VIII et Theodosius III.
2 His coss. Wandali Hispanias occupaverunt.
3 Flavius Varari et Tertullus.
4 His coss. Roma a Gothis Halarico duce capta est, ubi clementer usi victoria sunt.
5 Theodosius Aug. IV cos.
6 Honorius IX et Theodosius V.
7 His coss. Gothi rege Ataulpho Gallias intraverunt.
8 Lucianus [Cusp., Lucius] v. c. cos.
9 His coss. Burgundiones partem Galliae Rheno tenuere cuniunctam.
10 Constantius et Constans.
11 Honorius X et Theodosius VI.
12 Theodosius VII et Palladius.
13 His coss. Gothi placati Constantio Placidiam reddiderunt, cuius nuptias promeretur.
14 Honorius XI et Constantius II.
15 Honorius XII et Theodosius VIII
16 Monaxius et Plinta.
17 Theodosius IX et Constantius III.
18 His coss. Constantius ab Honorio in societatem regni recipitur.
19 Agricola et Eustachius.
20 His coss. Constantius imperator moritur.
21 Honorius XIII et Theodosius X.
22 His coss. exercitus ad Hispanias contra Wandalos missus est.
23 Marianus et Asclepiodotus.
24 His coss. Placidia Augusta a fratre Honorio ob suspicionem invitatorum hostium cum Honorio et Valentiniano filiis ad Orientem mittitur; Honorius moritur, et solus Theodosius Romanum imperium tenet annis 27. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME