monumenta.ch > Cassiodorus > 44
Cassiodorus, Chronicon, THEODOSIUS, ARCADIUS ET HONORIUS XLI. <<<     >>> HONORIUS ET THEODOSIUS XLIII.

Cassiodorus, Chronicon, ARCADIUS XLII.

1 Arcadius IV et Honorius III.
2 Caesarius et Atticus.
3 Honorius IV et Eutychianus.
4 Mallius et Theodorus.
5 Stilico et Aurelianus.
6 His coss. Gothi Halarico et Redagaiso regibus [Cusp., ducibus] ingrediuntur Italiam.
7 Vincentius et Fravitta.
8 Arcadius V et Honorius V.
9 His coss. Polentiae Stiliconem cum exercitu Romano Gothi victum acie fugaverunt.
10 Theodosius Aug. I et Rumoridus.
11 Honorius VI et Aristenetus.
12 Stilico II et Anthemius.
13 Arcadius VI et Probus.
14 His coss. Wandali et Alani traiecto Rheno Gallias intraverunt.
15 Honorius VII et Theodosius II.
16 Bassus et Philippus.
17 His coss. Arcadius imperator Constantinopoli moritur. Honorius cum Theodosio fratris filio regnavit annis 15. Sub quibus hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME