monumenta.ch > Cassiodorus > 43
Cassiodorus, Chronicon, VALENTINIANUS ET THEODOSIUS XL. <<<     >>> ARCADIUS XLII.

Cassiodorus, Chronicon, THEODOSIUS, ARCADIUS ET HONORIUS XLI.

1 Theodosius III et Abundantius.
2 Arcadius III et Honorius II.
3 His coss. Ioannes monachus gratia [Cusp., divina] praeditus Theodosium consulentem de eventu belli, quod adversum Eugenium movebat, victorem fore pronuntiat.
4 Olybrius et Probinus.
5 His coss. Theodosius Eugenium tyrannum vincit et perimit. Augustinus beati Ambrosii discipulus multa facundia doctrinaque excellens, Hippone regionis Africae episcopus ordinatur.
6 Hoc tempore Claudianus poeta insignis habetur. Theodosius imperator Mediolani moritur. Post quem Arcadius, cum iam regnasset annis 12, cum fratre Honorio regnat ann. 13. Sub quibus hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME