monumenta.ch > Cassiodorus > 41
Cassiodorus, Chronicon, IOVIANUS XXXVII. <<<     >>> VALENTINIANUS ET THEODOSIUS XL.

Cassiodorus, Chronicon, VALENTINIANUS XXXVIII.

1 Valentinianus et Valens.
2 Gratianus et Dagalaiphus.
3 Lupicinus et Iovinus.
4 His coss. Gratianus Valentiniani filius Ambianis imperator factus est. Apud Atrebatas lana e coelo pluviae mixta defluxit.
5 Valentinianus II et Valens II.
6 Valentinianus N. P. et Victor.
7 Valentinianus III et Valens III.
8 Gratianus II et Probus.
9 Modestus et Arintheus.
10 Valentinianus IV et Valens IV.
11 His coss. Saxones caesi. De Usone in regione Francorum Burgundionum 80 fere millia quot nunquam antea ad Rhenum descenderunt. Clearchus [Cusp., praefectus] urbi Constantinopoli necessariam aquam et quandiu civitas optabat induxit.
12 Gratianus III et Equitius.
13 P. C. Gratiani III et Equitii.
14 [Cusp., His coss. Valentinianus, etc., ut infra.]
15 Valens V et Valentinianus.
16 His coss. Valentinianus apoplexi Brigitione moritur. Post quem Gratianus assumpto in imperio Valentiniano fratre, cum patruo Valente regnat.
17 Gratianus IV et Merobaudes.
18 His coss. Alemannorum circiter 30 millia apud Argentariam oppidum Galliarum caesa. Gothi diffunduntur in Thracia.
19 [Cusp. addit. P. C. Gratiani IV et Merobaudis.]
20 Valens VI et Valentinianus II.
21 His coss. a Gothis in Thracia Valentis trucidatur exercitus. Ipse quoque imperator, incensa domo ubi se occultaverat, igne combustus est. Cui successit in Oriente Theodosius Theodosii filius, quem sibi in consortium Gratianus ascivit. Gratianus itaque cum 14 regnasset annis, cum Theodosio regnat annis 6. Sub quibus hi consules fuerunt. THEODOSIUS XXXIX.
22 Ausonius et Olybrius.
23 Gratianus V et Theodosius.
24 His coss. Ambrosius episcopus de Christiana fide multa sublimiter scribit.
25 Syagrius et Eucherius.
26 His coss. Martinus episcopus Turonum, Galliae civitatis, clarus habetur.
27 Antonius et Syagrius.
28 His coss. Athalaricus rex Gothorum Constantinopolim venit, ibique vitam exegit.
29 Merobaudes II et Saturninus.
30 His coss. Arcadius Theodosii imperatoris filius Augustus appellatur.
31 Ricimer et Clearchus.
32 His coss. Gratianus apud Lugdunum captus occiditur. Residui Valentinianus et Theodosius regnant annis 8. Sub quibus hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Chronicon, IOVIANUS XXXVII. <<<     >>> VALENTINIANUS ET THEODOSIUS XL.
monumenta.ch > Cassiodorus > 41