monumenta.ch > Cassiodorus > 38
Cassiodorus, Chronicon, CONSTANTINUS ET GALERIUS XXXIV. <<<     >>> IULIANUS XXXVI.

Cassiodorus, Chronicon, CONSTANTINUS, CONSTANTIUS ET CONSTANS XXXV.

1 Acyndinus et Proculus.
2 Marcellinus et Probinus.
3 Constantius III et Constans II.
4 His coss. Constantinus bellum ratri constanti inferens, iuxta Aquileiam Alsae occiditur.
5 Placidus et Romulus.
6 Leontius et Salustius.
7 His coss. Franci a Constante perdomiti, in pacem recepti sunt.
8 Constantius IV et Constans III.
9 Amantius et Albinus.
10 P. C. Amantii et Albini.
11 Rufinus et Eusebius.
12 His coss. magnis reipublicae expensis in Seleucia Syriae portus efficitur.
13 Philippus et Sallia.
14 His coss. solis facta defectio.
15 Limenius et Catullinus.
16 Sergius et Nigrinianus.
17 His coss. Constans, haud longe ab Hispania, in castro cui Helenae nomen est, interficitur, anno aetatis 30 et imperii 13; et Constantius remansit in regno.
18 P. C. Sergii et Nigriniani.
19 Constantius V et Constans Caesar.
20 Constantius VI et Constans Caes. II.
21 Constantius VII et Constans Caes. III.
22 Arbetio et Lollianus.
23 His coss. Victorinus rhetor et Donatus Grammaticus Romae insignes habentur.
24 Constantius VIII Iulianus Caesar.
25 Constantius IX et Iulianus Caesar II.
26 His coss. magnae Alemannorum copiae apud Argentoratum oppidum Galliarum deletae sunt.
27 Titianus et Caerealis.
28 Eusebius et Hypatius.
29 Constantius X et Iulianus Caes. III.
30 His coss. Honoratus nomine [Cusp., ex praefecto praetorio Galliarum], primus Constantinopoli praefectus urbi esse coepit.
31 Taurus et Florentius.
32 Mamertinus et Nevitta.
33 His coss. Constantius Mopsocrenis inter Ciliciam Cappadociamque moritur, anno aetatis 46 [Cusp., 43]. Cui successit Iulianus, qui regnavit anno uno [Cusp., mensibus 8]. Sub quo hi consules fuerunt
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Chronicon, CONSTANTINUS ET GALERIUS XXXIV. <<<     >>> IULIANUS XXXVI.
monumenta.ch > Cassiodorus > 38