monumenta.ch > Cassiodorus > 36
Cassiodorus, Chronicon, CARUS XXXII. <<<     >>> CONSTANTINUS ET GALERIUS XXXIV.

Cassiodorus, Chronicon, DIOCLETIANUS XXXIII.

1 Maximianus II et Ianuarius.
2 Bassus et Quinctianus.
3 His coss. Diocletianus in consortium regni Herculium Maximianum assumit.
4 Diocletianus III et Maximianus III.
5 Tiberianus et Dion.
6 Hannibalianus et Asclepiodotus.
7 Diocletianus IV et Maximianus IV.
8 Constantius et Maximus.
9 His coss. Vandali et Halani transito Rheno Gallias intraverunt.
10 Tuscus et Annulinus.
11 Diocletianus V et Constantius II [Cusp., Maximianus V et Maximus II].
12 Faustus et Gallus.
13 His coss. primus Diocletianus adorari se iussit ut deum, et gemmas vestibus calceamentisque conseruit, cum ante eum omnes imperatores in modum iudicum salutarentur, et tantum chlamydem purpuream a privato habitu plus haberent.
14 Diocletianus VI et Maximianus V.
15 Constantius III et Maximus III.
16 Titianus et Nepotianus.
17 Constantius IV et Maximus IV.
18 His coss. 60 millia Alemannorum caesa sunt.
19 Diocletianus VII et Maximianus VI.
20 Diocletianus VIII et Maximianus VII.
21 Constantius V et Maximus V.
22 Constantius VI et Maximus VI.
23 His coss. Diocletianus et Maximianus Aug. insigni pompa Romae triumpharunt, antecedentibus currum eorum Narsei coniuge, sororibus, liberis et omni pompa [Cusp., praeda] qua Parthos exspoliaverant.
24 Diocletianus IX et Constantinus.
25 Diocletianus X et Maximus VII.
26 His coss. Diocletianus Nicomediae, Maximianus Mediolani purpuram deposuerunt ob aetatis defectum. Et creati sunt Constantius et Galerius. Sed Constantius tantum Augusti dignitate contentus, cum esset otiosus, anni ipsius ascribuntur filio eius Constantino, qui natus dicitur ex Helena concubina; qui regnavit annos 30, menses 10. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Chronicon, CARUS XXXII. <<<     >>> CONSTANTINUS ET GALERIUS XXXIV.
monumenta.ch > Cassiodorus > 36