monumenta.ch > Cassiodorus > 35
Cassiodorus, Chronicon, PROBUS XXXI. <<<     >>> DIOCLETIANUS XXXIII.

Cassiodorus, Chronicon, CARUS XXXII.

1 Maximus et Aquilinus.
2 His coss. cum Carus devictis Parthis castra supra Tigridem posuisset, fulmine ictus interiit.
3 Diocletianus II et Maximianus.
4 His coss. Numerianus occiditur; Carinus apud Margum fluvium praelio victus interiit. Post quos Diocletianus Dalmata suscepit imperium. Qui regnavit ann. 20. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME