monumenta.ch > Cassiodorus > 34
Cassiodorus, Chronicon, TACITUS XXX. <<<     >>> CARUS XXXII.

Cassiodorus, Chronicon, PROBUS XXXI.

1 Messalla et Gratus.
2 His coss. Galliae, quae fuerant a barbaris occupatae, a Probo Romano restituuntur imperio.
3 Probus IV et Tiberianus.
4 Probus V et Victorinus.
5 His coss. insana Manichaeorum haeresis exorta est in commune generis humani malum.
6 Carus et Carinus.
7 Carus II [Cusp., Carinux XI] et Numerianus.
8 Diocletianus et Aristobolus.
9 His coss. Probus apud Syrmium tumultu militari in turri quae vocatur Ferrata occiditur. Cui successit Carus cum filiis suis Carino et Numeriano, qui regnaverunt annis 2. Sub quibus hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME