monumenta.ch > Cassiodorus > 32
Cassiodorus, Chronicon, VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII. <<<     >>> TACITUS XXX.

Cassiodorus, Chronicon, AURELIANUS XXIX.

1 Quietus et Voldumianus.
2 Tacitus et Placidianus.
3 Aurelianus et Capitolinus.
4 His coss. Aurelianum Romae triumphantem captivi Tetricus et Zenobia praecesserunt.
5 Aurelianus II et Marcellus [Cusp., Marcellinus].
6 His coss. Aurelianus templum Soli aedificat, Romam firmioribus muris vallat.
7 Probus et Paulinus.
8 Probus II et Paternus II.
9 His coss. inter Constantinopolim et Heracleam Aurelianus occiditur. Cui successit Tacitus, qui regnavit menses 6. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME