monumenta.ch > Cassiodorus > 31
Cassiodorus, Chronicon, GALLUS ET VOLUSIANUS XXVI. <<<     >>> AURELIANUS XXIX.

Cassiodorus, Chronicon, VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII.

1 Valerianus II et Gallienus.
2 Maximus II et Glabrio.
3 Valerianus III et Gallienus III.
4 His coss. Cyprianus primum rhetor, deinde presbyter, ad extremum Carthaginensis episcopus martyrio coronatur.
5 Tuscus et Bassus.
6 His coss. Valerianus in Christianos persecutione commota, statim a Sapore Persarum rege capitur, ibique servitute miserabili consenescit.
7 Aemilianus et Bassus.
8 Secularis et Donatus.
9 Gallienus IV et Gentianus.
10 Gallienus V et Victorinus.
11 Albinus et Maximus.
12 His coss. Graecia, Macedonia, Pontus, Asia depopulatae per Gothos, aliasque provincias barbarorum quassavit irruptio.
13 Gallienus VI et Saturninus.
14 Valerianus et Lucillus.
15 Gallienus VII et Sabinillus.
16 Paternus et Arcesilaus.
17 Paternus II et Marinianus.
18 Claudius et Paternus.
19 His coss. Mediolani occiditur Gallienus. Cui successit Claudius, qui regnavit anno uno, mensibus 9. Sub quo hi consules fuerunt. CLAUDIUS XXVIII.
20 Antiochianus et Orfitus.
21 Valerianus et Bassus.
22 His coss. Claudius barbaros vastantes repellit, et Syrmii moritur. Huic successit Quinctillus Claudii frater, a senatu Augustus appellatus, qui 17 imperii sui die Aquileiae occiditur. Post quem Aurelianus factus est imperator, qui regnavit annis 5, mensibus 6. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME