monumenta.ch > Cassiodorus > 28
Cassiodorus, Chronicon, GORDIANUS XXIII. <<<     >>> DECIUS XXV.

Cassiodorus, Chronicon, PHILIPPUS XXIV.

1 Philippus et Titianus.
2 Praesens et Albinus.
3 Philippus II et Philippus [Cusp., His coss. millesimus, etc., ut infra].
4 Philippus III et Philippus II.
5 Aemilianus et Aquilinus.
6 His coss. Millesimus annus urbis Romae expletus est, ob quam solemnitatem innumerabiles Philippus cum filio suo bestias in circo magno interfecit, ludosque in campo Martio theatrales tribus diebus ac noctibus populo pervigilante celebravit; quadraginta etiam missus natali Romanae urbis concurrerunt, et agon mille annorum actus. Philippus urbem nominis sui in Thracia construxit.
7 Decius et Gratus.
8 Decius II et Etruscus.
9 His coss. Philippus senior Veronae, Romae vero iunior occiditur. His successit Decius, qui regnavit anno 1, mensibus 3; quantum ad consulatum autem annum unum. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME