monumenta.ch > Cassiodorus > 27
Cassiodorus, Chronicon, MAXIMINUS XXII. <<<     >>> PHILIPPUS XXIV.

Cassiodorus, Chronicon, GORDIANUS XXIII.

1 Gordianus et Aviola.
2 Sabinus et Venustus.
3 His coss. Gordiano Romam ingresso, Pupienus et Balbinus, qui imperium arripuerant, in palatio occisi sunt.
4 Gordianus II et Pompeianus.
5 Atticus et Praetextatus.
6 Arrianus et Papus.
7 Peregrinus et Aemilianus.
8 His coss. Gordianus admodum adolescens, Parthorum natione superata, cum victor reverteretur ad patriam, fraude Philippi praefecti praet. haud longe a Romano solo interfectus est. Gordiano milites tumulum aedificant supra Euphratem, ossibus eius Romam revectis. Cui successit Philippus, qui regnavit annis 6 [Cusp., 7]. Qui mox Philippum filium suum consortem regni facit, primusque omnium ex Romanis imperatoribus Christianus fuit. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME