monumenta.ch > Cassiodorus > 25
Cassiodorus, Chronicon, MACRINUS XIX. <<<     >>> MAXIMINUS XXII.

Cassiodorus, Chronicon, MARCUS AURELIUS ANTONINUS HELIOGABALUS XX.

1 Antoninus III et Camazon.
2 Cratus et Seleucus.
3 His coss. Heliogabalum templum Romae aedificatur.
4 Alexander et Augustus
5 His coss. in Palaestina Nicopolis, quae prius Emmaus vocabatur, urbs condita est.
6 Maximus et Aelianus.
7 His coss. M. Aurelius Antoninus Romae occiditur tumultu militari. Cui successit Alexander Mammaeae filius, qui regnavit annis 13. Sub quo hi consules fuerunt. ALEXANDER MAMMAEAE XXI.
8 Iulianus et Crispinus.
9 His coss. Alexander Xerxem regem Persarum, vicit.
10 Fuscus et Dexter.
11 Alexander II et Marcellus,
12 Annianus et Maximus.
13 His coss. Ulpianus iurisconsultus assessor Alexandri insignissimus habetur.
14 Albinus et Maximus.
15 His coss. Thermae Neronianae Alexandrinae vocatae sunt.
16 Modestus et Probus.
17 Alexander III et Dio.
18 Gratus et Seleucus.
19 His coss. Origenes Alexandriae clarus habetur.
20 Pompeianus et Felicianus.
21 Lupus et Maximus.
22 His coss. Alexander in matrem Mammaeam unice pius fuit, et ob hoc cunctis amabilis,
23 Maximus et Paternus.
24 Maximus II et Urbanus.
25 Severus et Quinctianus.
26 His coss. Alexander occiditur Moguntiaci tumultu militari. Cui successit Maximinus, regnans annis 3: primus omnium ex corpore militari imperator electus [Cusp., sine senatus auctoritate]. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Chronicon, MACRINUS XIX. <<<     >>> MAXIMINUS XXII.
monumenta.ch > Cassiodorus > 25