monumenta.ch > Cassiodorus > 22
Cassiodorus, Chronicon, HELVIUS PERTINAX XVI. <<<     >>> ANTONINUS CARACALLA XVIII.

Cassiodorus, Chronicon, SEVERUS XVII.

1 Severus et Albinus.
2 Tertullus et Clemens.
3 Dexter et Priscus.
4 Lateranus et Ruffinus.
5 Saturninus et Gallus.
6 Annulinus et Fronto.
7 His coss. Severus Parthos et Adiabenos superavit, Arabesque interiores ita cecidit, ut regionem eorum Romanam provinciam faceret. Ob quae Parthicus, Arabicus et Adiabenicus cognominatus est.
8 Severus II et Victorinus.
9 Fabianus et Mucianus.
10 His coss. Thermae Severianae apud Antiochiam et Romae factae, et Septizonium instructum est.
11 Severus III et Antoninus.
12 Geta et Plautianus.
13 Cilo et Libo.
14 Antoninus II et Geta II.
15 Albinus et Aelianus.
16 Aper et Maximus.
17 His coss. Severus in Britannos bellum movit, ubi ut receptas provincias ab incursione barbarica faceret securiores, vallum per 132 [Cusp., 130] passuum millia a mari ad mare duxit.
18 Antoninus III et Geta III.
19 Pompeianus et Avitus.
20 His coss. Tertullianus Afer Christianorum scriptor celeberrimus habetur.
21 Faustinus et Rufus.
22 His coss. Origenes scriptor Alexandriae studiis eruditur.
23 Gentianus et Bassus.
24 His coss. Severus imperator Eboraci in Britannia moritur. Cui successit Antoninus Caracalla Severi filius, qui regnavit annis 7. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME