monumenta.ch > Cassiodorus > 19
Cassiodorus, Chronicon, ANTONINUS PIUS XIII. <<<     >>> ANTONINUS COMMODUS XV.

Cassiodorus, Chronicon, M. ANTONINUS VERUS XIV ET L. ANNIUS ANTONINUS SEVERUS.

1 Duo Augusti coss.
2 Rusticus et Aquilinus.
3 His coss. Lucio Caesari Athenis sacrificanti ignis in coelo ab occidente in orientem [Cusp., ab oriente ad occidentem] ferri visus est.
4 L. Aelianus et Pastor.
5 Macrinus et Celsus.
6 His coss. Fronto orator insignis habetur, qui Marcum Antoninum Latinis litteris erudivit.
7 Orfitus et Pudens.
8 His coss. Lucius Caesar de Parthis cum fratre Antonino triumphavit.
9 Pudens II et Pollio.
10 Verus III et Quadratus.
11 Apronianus et Paullus.
12 Priscus et Apollinaris.
13 Cethegus et Clarus.
14 Severus et Herennianus.
15 His coss. Lucius Annius, Antoninus Severus anno regni undecimo inter Concordiam et Altinum apoplexi exstinctus est, sedens cum fratre in vehiculo.
16 Orfitus et Maximus.
17 Severus II et Pompeianus.
18 Gallus et Flaccus.
19 Piso et Iulianus.
20 Pollio et Aper.
21 Commodus et Quinctillus.
22 His coss. Marcus Antoninus Verus imperator Commodum filium suum consortem regni facit.
23 Orfitus et Rufus.
24 His coss. imperatores de hostibus triumphant, et pecuniam quae fisco debebatur, provinciis concedentes, tabulas debitorum in medio Romanae urbis foro incendio concremarunt, ac ne quid bonitatis deesset, severiores quasque leges novis constitutionibus temperarunt.
25 Commodus II et Verus II.
26 His coss. Antoninus Verus adeo in editione munerum magnificus fuit, ut centum simul leones exhibuerit. Qui post in Pannonia morbo [Cusp., repentino] periit. Commodus filius eius a senatu Augustus est appellatus, qui regnavit annis 13. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Chronicon, ANTONINUS PIUS XIII. <<<     >>> ANTONINUS COMMODUS XV.
monumenta.ch > Cassiodorus > 19