monumenta.ch > Cassiodorus > 18
Cassiodorus, Chronicon, HADRIANUS XII. <<<     >>> M. ANTONINUS VERUS XIV ET L. ANNIUS ANTONINUS SEVERUS.

Cassiodorus, Chronicon, ANTONINUS PIUS XIII.

1 Torquatus II et Herodes.
2 Aviola et Maximus.
3 Antoninus III et Aurelius.
4 Gratus et Seleucus.
5 His coss. Iustinus philosophus librum pro Christiana religione scriptum tradidit Antonino.
6 Antoninus IV et Aurelius II.
7 Largus et Messalianus.
8 Torquatus III et Iulianus.
9 Orfitus et Priscus.
10 Glabrio et Vetus.
11 Gordianus et Maximus.
12 Glabrio II et Homulus [Cusp., Romulus].
13 Praesens et Rufus.
14 Commodus et Lateranus.
15 His coss. Apollonius stoicus, natione Chalcidicus, et Basilides Scythopolitanus, philosophi illustres habentur, qui [Cusp., Veri quoque] Caesaris praeceptores fuerunt.
16 Verus et Sabinus.
17 Silvanus et Augurinus.
18 Barbatus et Regulus.
19 Tertullus et Sacerdos.
20 Quinctillus et Priscus.
21 Verus II et Bradua.
22 Antoninus V et Aurelius III.
23 P. C. Antonini V et Aurelii III.
24 Hoc tempore Antoninus Pius apud Lorium villam suam duodecimo ab Urbe milliario moritur, anno vitae 77. Usque ad hoc tempus singuli Augusti fuerunt. Cui successerunt filii sui, id est Marcus Antoninus Verus, et Lucius Annius Antoninus Severus, qui regnaverunt ann. 19. Sub quibus hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME