monumenta.ch > Cassiodorus > 17
Cassiodorus, Chronicon, D. TRAIANUS XI. <<<     >>> ANTONINUS PIUS XIII.

Cassiodorus, Chronicon, HADRIANUS XII.

1 Verus et Augur.
2 His coss. Adrianus Alexandriam a Romanis subversam publicis instauravit expensis.
3 Aviola et Pansa.
4 His coss. Hadrianus reliqua tributorum urbibus relaxavit, chartis publicis [Cusp., publice] incensis, plurimos etiam ipsis tributis liberos fecit.
5 Paternus et Torquatus.
6 His coss. Plutarchus philosophus insignis habetur.
7 Glabrio et Apronianus.
8 His coss. Nicomediae et Nicaenae urbis plurimis terraemotu collapsis, Hadrianus ad instaurationem earum publicas largitur expensas.
9 Asiaticus et Quintus
10 Verus et Ambiguus.
11 His coss. Atheniensibus leges petentibus Hadrianus ex Draconis, et Solonis, reliquorumque libris iura composuit.
12 Gallicanus et Titianus.
13 His coss. iuxta Eleusinam civitatem in Cephiso fluvio Hadrianus pontem constravit.
14 Torquatus et Libo.
15 Celsus et Marcellinus.
16 Pontianus et Rufinus [Cusp., Rufus].
17 Augurinus et Sergianus.
18 Hiberus et Silanus.
19 His coss. Hadrianus a Christianorum persecutione cessavit, et pater patriae est appellatus.
20 Sergianus II et Verus.
21 Pompeianus et Atilianus.
22 His coss. templum Romae et Veneris factum est, quod nunc Urbis appellatur.
23 Pompeianus II et Commodus.
24 His coss. Hadrianus cum insignes et plurimas aedes Athenis fecisset, agonem edidit, bibliothecamque miri operis exstruxit.
25 L. [Cusp., Sergianus] Aelius et Balbinus.
26 Camerinus et Niger.
27 Antoninus et Praesens.
28 Antoninus II et Praesens II.
29 Severus et Sylvanus.
30 His coss. Aelia civitas, id est Hierusalem, ab Aelio Hadriano condita est, et in fronte eius portae qua Bethleem egredimur, sus sculptus in marmore, significans Romanae potestati subiacere Iudaeos.
31 Rufinus et Torquatus.
32 His coss. Hadrianus morbo intercutis aquae apud Baias moritur, maior sexagenario. Cui successit Antoninus Pius, qui regnavit annis 21 [Cusp. addit, cum liberis suis Aurelio et Lucio annis 22, mensibus 3]. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Chronicon, D. TRAIANUS XI. <<<     >>> ANTONINUS PIUS XIII.
monumenta.ch > Cassiodorus > 17