monumenta.ch > Cassiodorus > 16
Cassiodorus, Chronicon, NERVA COCCEIUS X. <<<     >>> HADRIANUS XII.

Cassiodorus, Chronicon, D. TRAIANUS XI.

1 Traianus VI et Maximus.
2 Senecio III et Sura II.
3 Urbanus et Marcellus.
4 Candidus et Quadratus.
5 His coss. Traianus de Dacis et Scythis triumphavit.
6 Commodus et Cerealis.
7 His coss. Traianus Hiberos, Sauromatas, Osroenos, Arabas, Bosphoranos, Colchos in foedus accepit. Seleuciam, Ctesiphontem et Babylonem occupavit et tenuit.
8 Senecio IV et Sura III.
9 His coss. Traianus in mari Rubro classem instituit, ut per eam Indiae fines vastaret.
10 Gallus et Bradua.
11 Africanus et Crispinus.
12 Crispinus II et Solenus.
13 Piso et Rusticus.
14 Traianus VII et Africanus.
15 Celsus et Crispinus.
16 His coss. Plinius Secundus Novocomensis orator, et historicus insignis habetur, cuius ingenii plurima opera exstant.
17 Asta et Piso.
18 Messalla et Pedo.
19 Aemilius et Vetus.
20 Niger et Apronianus.
21 His coss. Traianus Armeniam, Assyriam et Mesopotamiam provincias fecit.
22 Clarus et Alexander.
23 Hadrianus et Salinator.
24 Hadrianus II et Rusticus.
25 [Cusp., Servilius] Catilius et Fulvius.
26 His coss. Traianus apud Seleuciam Isauriae profluvio ventris exstinctus est, anno aetatis 63, mense 9, die 4. Cuius ossa in urna aurea collecata sub columna fori quae [Cusp., quod] eius nomine vocitatur, recondita sunt: cuius columnae altitudo in 140 pedes erigitur. Huic successit Hadrianus utraque lingua peritissimus, Italicae natus ex consobrina Traiani, qui regnavit annis 20, mensibus 10, diebus 19 [Cusp., 29]. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Chronicon, NERVA COCCEIUS X. <<<     >>> HADRIANUS XII.
monumenta.ch > Cassiodorus > 16