monumenta.ch > Cassiodorus > 14
Cassiodorus, Chronicon, TITUS VESPASIANUS VIII. <<<     >>> NERVA COCCEIUS X.

Cassiodorus, Chronicon, FLAVIUS DOMITIANUS IX.

1 Domitianus IV et Rufus III.
2 His coss. Domitianus eunuchos fieri prohibuit.
3 Domitianus V et Dolabella.
4 Domitianus VI et Rufus IV.
5 Flavius et Traianus.
6 Domitianus VII et Nerva.
7 Traianus II et Glabrio.
8 His coss. primum Domitianus dominum et deum se appellari iussit.
9 Domitianus VIII et Saturninus.
10 Silvanus et Priscus.
11 His coss. Quinctilianus ex Hispania primus Romae scholam publicam et salarium e fisco accepit, et claruit.
12 Asprenas et Clemens.
13 His coss. multa moenia et celeberrima Romae facta sunt, id est Capitolium [Cusp., in quibus Cap.], forum Transitorium, Divorum porticus, Iseum, Serapium, horrea piperataria, Vespasiani templum, Minervae Chalcidicae odaeum.
14 Domitianus IX et Clemens II.
15 His coss. insignissima Romae facta sunt, id est forum Traiani, thermae Traianae, et Titianae, Senatus, ludus Matutinus, Meta aurea, Meta sudans, et Pantheon.
16 Nerva II et Rufus.
17 Fulvius et Vetus.
18 Sabinus et Antoninus.
19 Nerva III et Traianus III.
20 Senecio et Palma.
21 Traianus IV et Fronto.
22 His coss. Apollonius Tyaneus philosophus insignis habetur. Domitianus occisus in palatio anno aetatis 35. Cui Nerva succedens, regnat annum unum, menses 4. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME