monumenta.ch > Cassiodorus > 13
Cassiodorus, Chronicon, VESPASIANUS VII. <<<     >>> FLAVIUS DOMITIANUS IX.

Cassiodorus, Chronicon, TITUS VESPASIANUS VIII.

1 Domitianus II et Rufus II.
2 His coss. Titus amphitheatrum Romae aedificavit, et in dedicatione eius quinque millia ferarum occidit.
3 Domitianus III et Sabinus.
4 His coss. Titus morbo periit in eadem villa qua pater [Cusp., eodem quo pater] eius, anno aetat. 42. Qui ob insignem mansuetudinem deliciae humani generis appellatus est. Cui successit Domitianus frater Titi iunior crudelissimus; qui imperavit annis 15, mensib. 5. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME