monumenta.ch > Cassiodorus > 12
Cassiodorus, Chronicon, NERO CLAUDIUS VI. <<<     >>> TITUS VESPASIANUS VIII.

Cassiodorus, Chronicon, VESPASIANUS VII.

1 Vespasianus III et Nerva.
2 Vespasianus IV et Titus III.
3 His coss. Titus filius Vespasiani, Iudaea capta, praeter quos gladio interfecit, centum [Cusp., sexcenta] millia captivorum publice venundedit.
4 Vespasianus V et Titus IV.
5 Vespasianus VI et Titus V.
6 Vespasianus VII et Titus VI.
7 His coss. Vespasianus incensum Capitolium aedificare orsus est.
8 Commodus et Rufus.
9 Vespasianus VIII et Titus VII.
10 His coss. colossus erectus est, habens altitudinis pedes centum et septem.
11 Vespasianus IX et Titus VIII.
12 Silvanus et Verus.
13 Domitianus et Messalinus.
14 His coss. Vespasianus est mortuus profluvio ventris, in villa propria circa Sabinos, cui Titus filius eius succedens, in utraque lingua disertissimus, regnavit annis 2, mensibus 2. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME