monumenta.ch > Cassiodorus > 11
Cassiodorus, Chronicon, CLAUDIUS V. <<<     >>> VESPASIANUS VII.

Cassiodorus, Chronicon, NERO CLAUDIUS VI.

1 Silanus II et Antonius II.
2 Marcellinus et Aviola.
3 His coss. sanctus Paulus apostolus Romam vinctus a Felice praeside Iudaeae destinatur. Probus etiam eruditissimus grammaticus Romae cognoscitur. Ursulus Tholosensis celeberrime in Gallia rhetoricam docet.
4 Nero et Vetus.
5 Nero II et Piso.
6 Nero III et Messalla.
7 Nero IV et Cornelius.
8 Pius et Turpilianus.
9 Macrinus et Gallus.
10 Crassus et Bassus.
11 His coss. thermae a Nerone aedificatae, quas Neronianas appellavit; cuius odio mutato vocabulo, nunc Alexandrinae nominantur.
12 Sylvanus et Paullinus.
13 His coss. Nero, ut similitudinem Troiae ardentis inspiceret, plurimam partem Romae urbis incendit.
14 Telesinus et Appulerus.
15 His coss. duae provinciae factae sunt, Pontus Polemoniacus, et Alpes Cottiae, Cottio rege defuncto.
16 Capito et Rufus.
17 Italicus et Turpilianus.
18 Silvanus et Otho.
19 His coss. Romae sanctus Petrus et Paulus apostoli trucidati sunt a Nerone; qui turpiter vivens, cum a senatu quaereretur ad poenam, e palatio fugiens ad 4 urbis milliarium in suburbano Nomentana via sese interfecit anno aetatis 32. Cui successit Galba, qui regnavit mensibus 7. Post hunc Otho mensibus 3, diebus 5. Post Vitellius regnavit mensibus 8, die 1. Qui omnes infra scriptos duos consules tenuerunt.
20 Vespasianus et Titus.
21 Vespasianus II et Titus II.
22 His coss. Vespasianus suscepit imperium; qui regnavit annis 9, mensibus 11, diebus 22. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME