monumenta.ch > Cassiodorus > 10
Cassiodorus, Chronicon, C. CALIGULA IV. <<<     >>> NERO CLAUDIUS VI.

Cassiodorus, Chronicon, CLAUDIUS V.

1 Caesar II et Saturninus.
2 [Cusp., Saturninus] Secundus et Venustus.
3 His coss. Petrus apostolus Romam mittitur, ubi Evangelium praedicans, 25 annis eiusdem urbis episcopus perseverat.
4 Tiberius et Gallus.
5 Crispinus et Taurus.
6 His coss. Claudius de Britannis triumphavit, et Orcadas insulas Romano adiecit imperio.
7 Vinicius et Cornelius.
8 His coss. inter Theram et Therasiam exorta est insula habens stadia 30.
9 Asiaticus et Cornelius.
10 His coss. descriptio Romae facta est et inventa sunt civium Romanorum centena millia et 43 [Cusp., sexaginta novem centena. Onuph . . . . , centena millia et 44]. Thracia hucusque regnum in provinciam Romanorum redigitur.
11 Tiberius II et Vitellius.
12 Vitellius II et Publicola.
13 Verannius et Gallus.
14 Vetus et Servilianus.
15 Claudius et Orfitus.
16 Silvanus et Silvius.
17 Tiberius III et Antoninus.
18 Silanus et Otho.
19 His coss. Claudius moritur in palatio anno aetatis 64. Huic successit Nero, qui regnavit annis 13, mensib. 7, diebus 28. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME