monumenta.ch > Cassiodorus > 8
Cassiodorus, Chronicon, OCTAVIANUS AUGUSTUS II. <<<     >>> C. CALIGULA IV.

Cassiodorus, Chronicon, TIB. CAESAR III.

1 Drusus Caesar et C. Norbanus.
2 Sesenna Statilius et L. Scribonius.
3 His coss. mathematici Urbe pelluntur.
4 L. Pomponius et C. Caecilius.
5 Tib. Caesar et Germanicus Caesar.
6 M. Silanus et C. Norbanus.
7 His coss. Germanicus Caesar in Syria mortuus.
8 M. Valerius et M. Aurelius.
9 Tib. Caesar et Drusus Caesar.
10 D. Haterius et C. Sulpicius.
11 C. Asinius et C. Antistius.
12 His coss. Drusus Caesar publice funeratur.
13 Ser. Cornelius et L. Visellius.
14 M. Asinius et Cossus Cornelius.
15 C. Calvisius et Cn. Getulicus.
16 L. Piso et M. Crassus.
17 Ap. Silanus et P. Silius.
18 [Cuspin., Hoc anno D. noster Iesus Christus a Ioanne baptizatur, et praedicare coepit.]
19 C. Rubellius et C. Fusius.
20 M. Vinicius et L. Cassius.
21 Tib. Caesar V [Cusp., et solus] coss.
22 [Cusp., Domitius et Scribonianus.]
23 His coss. Dominus noster Iesus Christus passus est 8 calend. Aprilis, et defectio solis facta est, qualis ante vel postmodum nunquam fuit.
24 Vinicius et Longinus [Cusp. hos omittit].
25 Sulpicius et Silla.
26 Persicus et Vitellius.
27 Gallus et Nonianus.
28 His coss. Persius Flaccus satyricus poeta Volaterris nascitur.
29 Galienus et Plautianus.
30 His coss. Tiberius imperator in Campania moritur; cui successit C. Caesar cognomento Caligula, qui regnavit annis tribus et mensibus 10. Sub quo hi consules exstiterunt.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Chronicon, OCTAVIANUS AUGUSTUS II. <<<     >>> C. CALIGULA IV.
monumenta.ch > Cassiodorus > 8