monumenta.ch > Cassiodorus > 7
Cassiodorus, Chronicon, IMPERATORES ROMANI: C. IULIUS CAESAR I. <<<     >>> TIB. CAESAR III.

Cassiodorus, Chronicon, OCTAVIANUS AUGUSTUS II.

1 C. Pansa et A. Hirtius.
2 His coss. Caesar Octavianus, Antonius et Lepidus amicitiae foedus inierunt; M. Cicero per Popillium militem Caietae occisus est annorum 62 [Cusp., 63]. Caesar Octavianus forum Augustum aedificavit.
3 M. Lepidus et L. Plancus.
4 P. Servilius II et L. Antonius.
5 C. Domitius et C. Asinius.
6 L. Censorinus et C. Calvisius.
7 App. Claudius et C. Norbanus.
8 M. Agrippa et L. Caninius [Cusp., Gallus].
9 His coss. lacus Lucrinus in portum conversus est.
10 L. Gellius [Cusp., Publicola] et M. Cocceius.
11 Sex. Pompeius et L. Cornificius.
12 L. Scribonius et L. Atracinus.
13 C. Caesar et L. Volcatius.
14 Cn. Domitius et C. Sosius.
15 C. Caesar II et M. Messalla.
16 His coss. apud Actium M. Antonius a Caesare superatur.
17 C. Caesar III et M. [Cusp., Licinius] Crassus.
18 His coss. Nicopolim Caesar construit, ludos Actiacos instituit. Antonius a Caesare praelio peremptus, Alexandriae in mausoleo cum Cleopatra reconditur.
19 C. Caesar IV et Sex. Appuleius.
20 C. Caesar V et M. Agrippa II.
21 His coss. Parthorum dissensiones per Caesarem sedatae sunt.
22 C. Caesar VI et M. Agrippa III.
23 Caesar leges protulit, iudices ordinavit, provincias disposuit; et ideo Augustus cognominatus est. Cuius temporibus floruerunt Virgilius, Horatius et Livius.
24 C. Augustus Caesar VII et T. Statilius.
25 C. Augustus Caesar VIII et M. Silanus.
26 His coss. Cantabros [Cusp., Astures], Germanos, Salassos Caesar perdomuit.
27 C. Augustus Caesar IX et C. Norbanus.
28 His coss. Astures et Cantabros per L. Lamiam Caesar perdomuit.
29 C. Augustus Caesar X et Cn. Piso.
30 M. Marcellus et L. Arruntius.
31 M. Lollius et Q. Lepidus [Cusp., Aemilius].
32 M. Appuleius et P. Silius.
33 His coss. aquilas et signa Crassiana de Parthis Caesar recepit.
34 C. Sentius et Qu. Lucretius.
35 His coss. Caesari ex provinciis redeunti currus cum corona aurea decretus est, quo ascendere noluit.
36 Cn. Lentulus et P. Lentulus.
37 C. Furnius et C. Silanus.
38 L. Domitius et P. Scipio.
39 M. Drusus et L. Piso.
40 Cn. Lentulus et M. Crassus.
41 Tiberius Nero et P. Quinctilius.
42 M. Messalla et P. Sulpicius.
43 Paulus Fabius et Qu. Aelius [Cusp., Tubero].
44 Iulius Antonius et Africanus Fabius.
45 Drusus Nero et L. Quinctius [Cusp., Crispinus].
46 His coss. apud Lingonum gentem templum Caesari Drusus sacravit.
47 C. Asinius et C. Marcius [Cusp., Censorinus.
48 His coss. inter Albim et Rhenum Germani omnes Tib. Neroni dediti, per Sex. Appuleium Pannoni subacti.
49 Tib. Nero et Cn. Piso.
50 D. Laelius et C. Antistius.
51 C. Augustus Caesar XI et L. Sylla.
52 C. Calvisius et L. Passienus.
53 C. Lentulus et M. Messalla.
54 His coss. Dominus noster Iesus Christus Filius Dei, in Bethleem nascitur, anno imperii Augusti 41.
55 C. Augustus Caesar XII et M. Plautius.
56 Cossus Lentulus et L. Piso.
57 C. Augustus Caesar XIII et L. Paulus.
58 P. Vinicius et P. Alphenus [Cusp., Varus.]
59 M. Servilius et L. Lamia.
60 Sex. Aelius et C. Sentius.
61 Cn. Cinna et L. Valerius.
62 His coss. per dies octo Tiberis impetu miseranda clades hominum domorumque fuit.
63 M. Lepidus et L. Arruntius.
64 Q. Caecilius et A. Licinius.
65 M. Furius et Sex. Nonius.
66 Qu. Sulpicius et C. Poppaeus [Cusp., Pompeius].
67 P. Dolabella et C. Silanus.
68 M. Lepidus et T. Statilius.
69 Germanicus Caesar et C. Fonteius.
70 L. Plancus et C. Silius.
71 Sex. Pompeius et Sex. Appuleius.
72 His coss. imp. Augustus obiit 76 [ed. Bross., 77] anno aetatis suae, imperii autem 56 [Cusp., semis]. Nolae. Huic successit in imperium Tib. Caesar, qui imperavit annis 23. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Chronicon, IMPERATORES ROMANI: C. IULIUS CAESAR I. <<<     >>> TIB. CAESAR III.
monumenta.ch > Cassiodorus > 7