monumenta.ch > Cassiodorus > 6
Cassiodorus, Chronicon, HINC CONSULES. <<<     >>> OCTAVIANUS AUGUSTUS II.

Cassiodorus, Chronicon, IMPERATORES ROMANI: C. IULIUS CAESAR I.

1 C. Iulius Caesar II et P. Servilius.
2 Q. Fusius et P. Vatinius.
3 His coss. Caesar Pompeium Pharsalico praelio superavit; Pompeius fugiens in Aegyptum occisus est [Cusp., a Theodoto milite].
4 C. Iulius Caesar III et M. [Cusp., Aemilius] Lepidus.
5 C. Iulius Caesar IV et Fabius Maximus.
6 His coss. C. Iulius Caesar per quatriduum triumphavit.
7 C. Iulius Caesar V et M. Antonius.
8 His coss. M. Antonius Lupercalibus sella aurea sedenti Caesari diademo renuenti imposuit, atque idibus Martiis Caesar in Pompeiana curia occisus est; cui successit Octavianus Caesar, qui regnavit annis quinquaginta sex, mensibus sex. Per quae tempora hi consules exstiterunt.
Cassiodorus HOME