monumenta.ch > Cassiodorus > 5
Cassiodorus, Chronicon, REGES ROMANI. <<<     >>> IMPERATORES ROMANI: C. IULIUS CAESAR I.

Cassiodorus, Chronicon, HINC CONSULES.

1 L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.
2 Hi annum integrum minime tenuerunt ad peragendum tempus aliis subrogatis, id est, P. Valerio, Sp. Lucretio, et Horatio Pulvillo.
3 P. Valerius II [Cusp., Valer. Publicola] et T. Lucretius.
4 [Cusp., Pub. Valerius III et Marcus Horatius II.]
5 Sp. Largius et T. Herminius.
6 P. Valerius III et P. Posthumius.
7 P. Valerius IV et T. Lucretius II [Cusp., Lucret. Tricipitinus].
8 Agrippa Menenius et P. Posthumius II.
9 Opiter Verginius et Sp. Cassius.
10 Posthumius Cominius et T. Largius.
11 His coss. dictator primus T. Largius et magister equitum Sp. Cassius ordinantur.
12 Ser. Sulpicius et Manlius Tullius.
13 T. Aebutius et L. Vetusius.
14 Q. Cloelius et T. Largius II.
15 A. Sempronius et M. Minucius [Cusp., Minut. Augurinus].
16 A. Posthumius et T. Verginius.
17 App. Claudius et P. Servilius.
18 C. Verginius et T. Vetusius.
19 Sp. Cassius II et Posthuminius Cominius II.
20 T. Geganius et P. Minucius.
21 M. Minucius II et A. Sempronius.
22 Sp. Nautius et Sex. Furius.
23 T. Sicinius [Al., Siccius] et C. Aquillius.
24 S. Cassius et Proculus Verginius.
25 Ser. Cornelius et Q. Fabius.
26 L. Aemilius et K. [Cusp., Ceso] Fabius.
27 M. Fabius et L. Valerius.
28 Q. Fabius II et C. Iulius.
29 K. [Cusp., Ceso] Fabius II et Sp. Furius.
30 M. Fabius II et Cn. Manlius.
31 K. [Cusp., Ceso] Fabius III et T. Verginius.
32 L. Aemilius II et C. Servilius.
33 C. Horatius et T. Menenius.
34 A. Verginius et Sp. Servilius.
35 C. Nautius et P. Valerius.
36 L. Furius et C. Manlius.
37 L. Aemilius III et Opiter Verginius.
38 L. Pinarius et P. Furius.
39 Ap. Claudius et T. Quinctius Capitolinus.
40 L. Valerius II et Tit. Aemilius.
41 T. Numicius et A. Verginius.
42 T. Quinctius II et Q. Servilius.
43 T. Aemilius II et Q. Fabius.
44 Q. Servilius II et Sp. Posthumius.
45 Q. Fabius II et T. Quinctius III.
46 A. Posthumius Albus et Sp. Furius.
47 L. Aebutius et P. Servilius.
48 L. Lucretius Tricipitinus et T. Veturius Geminus.
49 P. Volumnius et Ser. Sulpicius.
50 C. Claudius et P. Valerius II.
51 Q. Fabius III et L. Cornelius Maluginensis.
52 L. Minutius et L. Nautius.
53 Q. Minucius et M. Horatius Pulvillus.
54 M. Valerius et Sp. Verginius.
55 C. Veturius et T. Romilius.
56 Sp. Tarpeius et A. Aternius.
57 His coss. legati Athenas missi ad leges describendas.
58 P. Curiatius et Sex. Quinctilius.
59 T. Menenius et P. Sestius.
60 Hoc tempore a coss. ad decemviros translatum imperium est, per quos 3 [Cusp., duobus] annis administrata respublica est, atque iterum consules creati sunt.
61 L. Valerius et M. Horatius.
62 L. [Cusp., Sp.] Herminius et T. Verginius.
63 M. Geganius et C. Iulius.
64 T. Quinctius IV et Agrippa Furius.
65 M. Genucius et T. Curiacius.
66 L. Papirius et L. Sempronius.
67 M. Geganius II et T. Quinctius V.
68 M. Fabius et Posthumius Aebutius.
69 C. Furius Pacilus et M. Papirius Crassus.
70 Proculus Geganius et L. Menenius.
71 T. Quinctius VI et Agrippa Menenius.
72 [Cuspinianus hoc anno pro consulibus tribunos militum creatos notat.]
73 M. Geganius III et L. Sergius.
74 M. Cornelius Maluginensis et L. Papirius Crassus.
75 C. Iulius II et L. Verginius.
76 C. Iulius III et L. Verginius II.
77 [Duobus annis sequentibus creati sunt pro consulibus tribuni militum ex Cuspin.]
78 T. Quinctius Pennus, et Cn. Iulius Mento.
79 L. Papirius Crassus, et L. Iulius.
80 L. Sergius II et Hostius Lucretius.
81 A. Cornelius Cossus, et T. Quinctius Pennus II.
82 C. Servilius Ahala, et L. Papirius Mugillanus.
83 [Cuspin. hic adnotat tribunos militum per tres annos consulari potestate creatos.]
84 C. [Cusp., A.] Sempronius, et Q. Fabianus Vibulanus.
85 [Hoc anno pro consulibus iterum tribuni militum, ex Cuspin.]
86 M. [Cusp., Cn.] Fabius Vibulanus, et T. Quinctius Capitolinus.
87 [Per septem annos tribunos pro consulibus creatos ait Cuspin.]
88 M. [Cusp., A.] Cornelius Cossus et L. Furius Medullinus
89 Q. Fabius Ambustus et C. Furius Pacilus.
90 M. Papirius et C. Nautius [Cusp., Naut. Rutilius].
91 M. Aemilius et C. Valerius [Cusp., Valer. Potinus].
92 Cn. Cornelius et L. Furius II. [Pro consulibus tribunos militum sequentibus quindecim annis creatos recenset Cuspin.]
93 L. Lucretius et Ser. Sulpicius Camerinus.
94 L. Valerius Potitus et M. Manlius.
95 His coss. post Urbem captam redeuntes Gallos dux Romanus nomine Camillus exstinxit; de quibus triumphans in Urbe, quasi et ipse patriae conditor, Romulus meruit nuncupari. Tunc dignitates mutatae sunt, et in loco consulum per annos 17 tribuni militares fuerunt, quibus ob insolentiam remotis, per annos 4 potestas consulum tribunorumque cessavit. Deinde rursus tribus annis per tribunos militares est administrata respublica: post annum 24 reversa est dignitas consularis.
96 L. Sextius de plebe, et L. Aemilius Mamercus patricius.
97 L. Genucius et Q. Servilius.
98 C. Sulpicius Peticus et C. Licinius Stolo.
99 Cn. Genucius et L. Aemilius Mamercus II.
100 Q. Servilius Ahala et L. Genucius.
101 C. Sulpicius II et C. Licinius.
102 C. Poetelius Balbus et M. Fabius Ambustus.
103 M. Popilius Laenas et Cn. Manlius.
104 C. Plautius et C. Fabius.
105 C. Marcius et C. Manlius.
106 M. Fabius Ambustus II et M. Popilius Laenas II.
107 C. Sulpicius Peticus III et Marcus Valerius Publicola.
108 M. Fabius III et Titus Quinctius.
109 C. Sulpicius IV et M. Valerius II.
110 P. Valerius et C. Marcius Rutilus II.
111 C. Sulpicius Peticus et T. Quinctius Pennus.
112 M. Popilius III et L. Cornelius Scipio.
113 L. Furius Camillus et Ap. Claudius Crassus.
114 M. Valerius Corvinus et M. Popilius Laenas IV.
115 T. Manlius Torquatus et C. Plautius.
116 M. Valerius II et C. Poetelius II.
117 M. Fabius Dorso et Ser. Sulpicius Camerinus.
118 C. Marcius III et Tit. Manlius II.
119 M. Valerius III et A. Cornelius Cossus.
120 C. Marcius Rutilus et Q. Servilius.
121 C. Plautius II et L. Aemilius Mamercus.
122 T. Manlius III et P. Decius Mus.
123 Tit. Aemilius Mamercus et Q. Publilius Philo.
124 L. Furius Camillus et C. Maenius [Cusp., Maenius Nepos].
125 His coss. rostra navium de Antiatibus in foro fixa sunt.
126 C. Sulpicius Longus et P. Aelius Paetus.
127 L. Papirius Crassus et K. Duilius.
128 M. Valerius IV et M. Atilius Regulus.
129 Tit. Veturius et Sp. Posthumius.
130 A. [Cusp., L.] Cornelius II et Cn. Domitius.
131 His coss. pax cum Alexandro rege Epyri facta est.
132 M. Claudius Marcellus et C. [Cusp., T. Valerius.
133 L. Papirius Crassus II et L. Plautius Venno.
134 L. Aemilius Mamercus et C. Plautius.
135 C. Plautius Proculus et P. Cornelius Scapula.
136 L. Cornelius Lentulus et Q. Publilius Philo II.
137 C. Poetelius III et L. Papirius Mugillanus [Cusp., Cursor].
138 His coss. Alexandria in Aegypto condita est.
139 L. Furius Camillus II et Iunius Brutus Saeva.
140 C. Sulpicius Longus II et Q. Aulius [Cusp., Ceretanus].
141 Qu. Fabius [Cusp., Rullianus] et L. Fulvius.
142 T. Veturius Calvinus II et Sp. Posthumius II.
143 L. Papirius II et Qu. Publilius Philo III.
144 L. Papirius III et Qu. Aulius Caerretanus.
145 M. Foslius [Cusp., Fulvius] et L. Plautius Venno.
146 C. Iunius Bubulcus et Q. Aemilius Barbula.
147 Sp. Nautius et M. Popillius. [Cusp., Lenas].
148 L. Papirius Iun. et Qu. Publilius [Cusp., Publius].
149 M. Poetelius [Cusp., Libo] et C. Sulpicius.
150 L. Papirius Cursor et C. Iunius Bubulcus II.
151 M. Valerius et P. Decius.
152 His coss. per Ap. Claudium censorem via facta, et aqua inducta est quae ipsius nomine nuncupantur.
153 C. Iunius Buculcus III et Q. Aemilius Barbula II.
154 Q. Fabius II et C. Marcius Rutilus.
155 Q. Fabius III et P. Decius [Cusp., Mus] II.
156 App. Claudius et L. Volumnius.
157 [Cusp. haec ponit sub seqq. coss.] His coss. viae per agros publicae factae.
158 P. Cornelius Arvina et Q. Marcius Tremulus.
159 L. Posthumius et Ti. Minucius.
160 P. Sulpicius Saverrio et P. Sempronius Sophus.
161 L. Genucius et Ser. Cornelius.
162 M. Livius [Cusp., Dexter] et L. Aemilius.
163 M. Valerius et Q. Appuleius.
164 [Hi 4 coss. in edit. Cusp. et Onuphrii reperiuntur; non autem in edit. Forner. et Bross.] P. Sulpicius Severrio et P. Sempronius Sophus.
165 [Hi 4 coss. in edit. Cusp. et Onuphrii reperiuntur; non autem in edit. Forner. et Bross.] L. Genucius et Ser. Cornelius.
166 [Hi 4 coss. in edit. Cusp. et Onuphrii reperiuntur; non autem in edit. Forner. et Bross.] M. Livius et L. Aemilius.
167 [Hi 4 coss. in edit. Cusp. et Onuphrii reperiuntur; non autem in edit. Forner. et Bross.] M. Valerius et Q. Appuleius.
168 M. Fulvius Paetus et T. Manlius Torquatus.
169 L. Cornelius Scipio et Cn. Fulvius.
170 Qu. Fabius Maximus [Cusp., Rullianus] IV et P. Decius Mus III.
171 L. Volumnius II et Ap. Claudius.
172 Qu. Fabius [Cusp., Maximus] V et P. Decius IV.
173 L. Posthumius Megellus et M. Attilius Regulus.
174 L. Papirius Cursor et Sp. Carvilius.
175 Q. Fabius Gurges et D. Iunius Brutus Saeva.
176 L. Posthumius et C. Iunius.
177 P. Cornelius Rufinus et M. Curius Dentatus.
178 M. Valerius et Q. Caedicius.
179 Q. Marcius et P. Cornelius.
180 M. Marcellus et C. Nautius.
181 M. Valerius et C. Aelius.
182 C. Claudius et M. Aemilius.
183 C. Servilius et Lucius Coelius [Cusp., Caecilius Metellus].
184 P. Cornelius Dolabella et Cn. Domitius.
185 C. Fabricius et Qu. Aemilius.
186 L. Aemilius et Q. Marcius.
187 P. Valerius et Ti. Coruncanius.
188 P. Sulpicius et P. Decius.
189 C. Fabricius et Q. Aemilius.
190 P. Cornelius et C. Iunius.
191 Q. Fabius et C. Genucius [Cusp., Gurges].
192 M. Curius et L. Lentulus.
193 Ser. Cornelius [Cusp., Merenda] et M. Curius [Cusp., Dentatus III].
194 C. Fabius et C. Claudius [Cusp., Cannia II].
195 L. Papirius Cursor et Sp. Carvilius.
196 C. Quinctius et L. Genucius.
197 C. Genucius II et Cn. Cornelius.
198 P. Sempronius et Ap. Claudius.
199 M. Attilius et L. Iulius Libo.
200 D. Iunius et N. Fabius.
201 [Cusp., Q. Fabius et L. Manulius.]
202 App. Claudius, et Qu. Fulvius.
203 M. Valerius et M. Otacilius.
204 L. Posthumius et Qu. Mamilius.
205 L. Valerius et T. Otacilius.
206 Cn. Cornelius et C. Duilius.
207 C. Aquillius et L. Cornelius
208 A. Atilius Calatinus et Qu. Sulpicius.
209 C. Cornelius et C. Atilius Serranus:
210 Q. Caedicius et L. Manlius.
211 M. Aemilius Paulus et Ser. Fulvius nobilior.
212 Cn. Cornelius et A. Atilius.
213 Cn. Servilius et C. Sempronius.
214 C. Aurelius Cotta et P. Servilius.
215 L. Caecilius Metellus et C. Furius.
216 C. Atilius Regulus et L. Manlius [Cusp., Volso].
217 P. Claudius et L. Iunius.
218 P. Servilius et C. Aurelius.
219 L. Caecilius et Cn. Fabius.
220 M. Fabius et M. Octacilius [Cusp., Octatius].
221 M. Fabius et C. Atilius [Cusp., Octacilius].
222 A. Manlius et C. Sempronius.
223 C. Fundanius et C. Sulpicius.
224 C. Lutatius Cerco et A. Posthumius.
225 Q. Lutatius Catulus et A. Manlius.
226 C. Claudius Centho et M. Sempronius.
227 C. Mamilius et Q. Valerius.
228 His coss. ludis Romanis primum tragoedia et comoedia a L. Livio [Cusp. addit Andronico] ad scenam data.
229 T. Sempronius et P. Cornelius.
230 L. Cornelius et Qu. Fulvius.
231 C. Licinius et P. Cornelius.
232 T. Manlius Torquatus et C. Atilius.
233 L. Posthumius et Sp. Carvilius.
234 Q. Fabius et M. Pomponius.
235 M. Lepidus et M. Poblicius.
236 C. Papirius et M. Pomponius.
237 M. Aemilius et M. Iunius.
238 His coss. Hamilcar Hannibalis pater in Hispania bellum Romanis parans occisus est. Hic solitus est dicere quatuor filios contra P. R. se velut catulos leoninos educare.
239 L. Posthumius et Cn. Fulvius.
240 Q. Fabius II et Sp. Carvilius.
241 P. Valerius et M. Atilius.
242 L. Apustius et M. Valerius.
243 C. Atilius et L. Aemilius.
244 T. Manlius et Q. Fulvius II.
245 C. Flaminius et P. Furius Philus [Cusp., Pilo].
246 M. [Cusp., Claudius] Marcellus, et Cn. Cornelius.
247 P. Cornelius et M. Minucius.
248 L. Veturius et C. Lutatius.
249 His coss. via Flaminia munita et circus factus qui Flaminius appellatur.
250 L. Livius et L. Aemilius.
251 His coss. Hannibal Hamilcaris filius in Hispania bellum molitur.
252 P. Cornelius Scipio et Tit. Sempronius Longus.
253 Cn. Servilius Geminus et C. Flaminius.
254 L. Aemilius Paulus et C. Terentius Varro.
255 T. Sempronius Gracchus et Qu. Fabius Maximus III.
256 Qu. Fabius Maximus IV et M. Marcellus II [Cusp., Claudius.]
257 Q. Fabius Maximus et Tit. Sempronius Gracchus.
258 Qu. Fulvius Flaccus III et Appius Claudius Pulcher III.
259 Cn. Fulvius, Centumalus et P. Sulpicius Galba.
260 M. [Cusp., Claudius] Marcellus III et M. Valerius Laevinus.
261 Q. Fabius V et Q. Fulvius Flaccus IV.
262 M. [Cusp., Claudius] Marcellus IV et Tit. Quinctius.
263 C. Claudius Nero et M. Livius Salinator.
264 L. Veturius Philo et Q. Caecilius Metellus.
265 P. [Cusp., Cornelius] Scipio et P. Licinius Crassus.
266 M. Cornelius Cethegus et P Sempronius Tuditanus.
267 Cn. Servilius Caepio et Cn. Servilius Germinus
268 M. [Cusp., Aurelius] Servilius Geminus et T. Claudius Nero.
269 Cn. Cornelius Lentulus et P. Aelius Paetus.
270 P. Sulpicius Galba et C. Aurelius Cotta.
271 L. Cornelius Lentulus et P. Villius [Cusp., Iulius Apulus].
272 Sex. Aelius Paetus, et T. Quinctius Flaminius.
273 [Cusp., Cn. Cornelius et II Minutius].
274 P. Furius et M. [Cusp., Claudius] Marcellus.
275 L. Valerius Flaccus et M. Porcius Cato.
276 P. [Cusp., Cornelius] Scipio Africanus II et Tit. Sempronius Longus.
277 L. Cornelius Merula et Qu. Minucius Thermus.
278 L. Quinctius et Cn. Domitius Abenobarbus.
279 P. Cornelius Scipio Nasica et M. Acilius Glabrio.
280 L. Cornelius Scipio et C. Laelius Africanus.
281 M. Fulvius Nobilior et Cn. Manlius Vulso.
282 M. Valerius Messala et C. Livius Salinator.
283 M. Aemilius Lepidus et C. Flaminius.
284 Sp. Posthumius Albinus et Q. Marcius Philippus.
285 His coss. athletarum certamina primum a Fulvio edita.
286 Ap. Claudius Pulcher et M. Sempronius Tuditanus.
287 P. Claudius Pulcher et L. Porcius Licinus.
288 M. Claudius Marcellus et Q. Fabius Labeo.
289 His coss. Hannibal apud Prusiam veneno periit.
290 L. Aemilius Paulus et Cn. Baebius Tamphilus.
291 P. Cornelius Lentulus et M. Baebius Tamphilus.
292 A Posthumius Albinus et C. Calpurnius Piso.
293 Q. Fulvius et L. Manlius.
294 M. Iunius et Cn. Manlius.
295 T. Sempronius et C. Claudius.
296 Cn. Cornelius et Qu. Petillius.
297 M. Lepidus et P. Mucius.
298 Sp. Posthumius et Q. Mucius.
299 L. Posthumius Albinus et M. Popillius.
300 C. Popillius et P. Aelius.
301 P. Licinius et C. Cassius.
302 C. Hostilius Mancinus et C. Atilius.
303 L. Marcius Philippus et Q. Servilius.
304 L. Paulus II [Cusp., Aemilius] et C. Licinius.
305 Q. Aelius Paetus et M. Iunius.
306 M. Marcellus [Cusp., Claudius] et C. Sulpicius.
307 Cn. Octavius et Tit. Manlius.
308 A. Manlius et Q. Cassius.
309 T. Sempronius et M. Iuventius.
310 P. Scipio Nasica et C. Marcius.
311 M. Messala et C. Fannius.
312 L. Anicius et M. Cornelius.
313 C. Cornelius Dolabella et M. Fulvius.
314 M. Aemilius et C. Popillius.
315 His coss. metalla in Macedonia instituta.
316 Sex. Iulius et L. Aurelius.
317 L. Lentulus et C. Marcius.
318 P. Scipio et M. Claudius.
319 L. Posthumius et Qu. Opimius.
320 Q. Fulvius et T. Annius.
321 Hi primi consules calendis Ianuariis magistratum inierunt propter subitum Celtiberiae bellum.
322 M. [Cusp., Claudius] Marcellus et L. Valerius.
323 L. [Cusp., Licinius] Lucullus et A. Posthumius.
324 L. Quinctius et M. Acilius.
325 L. Marcius et M. Manilius.
326 Sp. Posthumius et L. [Cusp., Calphurnius] Piso.
327 P. Africanus et C. Livius.
328 Cn. Cornelius et L. Mummius.
329 Q. Fabius Maximus et L. Hostilius.
330 Ser. Galba et L. Aurelius.
331 App. Claudius et Q. Metellus.
332 L. [Cusp., Caecilius] et Qu. Maximus.
333 Cn. [Cusp., Servilius] Caepio et Qu. Pompeius.
334 Cn. [Cusp., Servilius] Caepio et C. Laelius.
335 Cn. Piso et M. Popillius [Cusp., Laenas].
336 P. Scipio et D. [Cusp., Iunius] Brutus.
337 M. Aemilius et C. Hostilius Mancinus.
338 P. Furius et Sex. Atilius Serranus.
339 Ser. Fulvius et Q. Calpurnius.
340 His coss. Aemilianus Scipio ob Numantinum bellum, cum candidatus non esset, consul creatur.
341 P. Africanus et C. Fulvius Flaccus.
342 C. Mucius et L. Calpurnius.
343 P. Popillius et P. Rupilius [Cusp., Sulpicius].
344 P. Crassus et L. Valerius Flaccus.
345 App. Claudius et M. Perperna.
346 C. Sempronius et M. Aquillius.
347 Cn. Octavius et T. Annius.
348 L. Cassius et L. Cinna.
349 M. Aemilius et L. Aurelius.
350 M. Plautius et M. Fulvius.
351 C. Cassius Longinus et C. Sextius [Cusp., Domitius].
352 Q. Caecilius et T. Quinctius.
353 Cn. Domitius et C. Fannius.
354 His. coss. Sextius oppidum aedificavit, in quo Aquae Sextiae in Galliis.
355 L. Opimius et Q. [Cusp., Fabius] Maximus.
356 P. Manilius et C. Papirius.
357 L. Caecilius et L. Aurelius.
358 M. [Cusp., Porcius] Cato et Q. Marcius.
359 L. Caecilius et Q. Mucius.
360 C. Licinius Geta et Qu. Maximus.
361 M. Metellus et M. Scaurus.
362 His coss. L. Metellus et Cn. Domitius censores artem ludicram ex Urbe removerunt, praeter Latinum tibicinem cum cantore, et ludum talorum [Cusp., calanum].
363 M. Acilius Balbus et C. [Cusp., Porcius] Cato.
364 C. Caecilius et Cn. Papirius.
365 M. Livius Drusus et L. Piso [Cusp., Cesonianus].
366 P. Scipio et L. Calpurnius Bestia.
367 Sp. Posthumius et M. Minucius.
368 Q. [Cusp., Caecilius] Metellus et M. [Cusp., Iunius] Silanus.
369 Ser. Galba et M. [Cusp., Aurelius] Scaurus.
370 L. Cassius et C. Marius.
371 Q. Servillius et C. Atilius Serranus.
372 His coss. per Servilium Caepionem consulem iudicia equitibus et Senatoribus communicata sunt.
373 P. Rutilius Rufus et C. Manilius.
374 C. Marius II et C. [Cusp., Flaccus] Flavius Fimbria.
375 C. Marius III et L. Aurelius Orestes.
376 C. Marius IV et Qu. Lutatius.
377 C. Marius V et M. Aquillius.
378 C. Marius VI et L. Valerius Flaccus.
379 M. Antonius et A. Posthumius.
380 Q. Metellus et T. Didius.
381 Cn. [Cusp., Cornelius] Lentulus et P. Crassus.
382 Cn. Domitius et C. Cassius.
383 His coss. Ptolemaeus Aegypti rex [Cusp., Cyrenis mortuus] populum Romanum haeredem reliquit.
384 P. Crassus et Q. Scaevola.
385 C. Coelius et L. Domitius.
386 C. Valerius Flaccus et M. Herennius.
387 C. Claudius Pulcher et M. Perpenna.
388 L. Marcius et Sex. Iulius.
389 L. Caesar et C. Rutilius Lupus.
390 Cn. Pompeius et L. Porcius Cato.
391 L. [Cusp., Cornelius] Sylla et Q. Pompeius.
392 L. [Cusp., Cornelius] Cinna et Cn. Octavius.
393 L. Cinna II et C. Marius VII.
394 L. Cinna III et Cn. Papirius.
395 L. Cinna IV et Cn. Papirius II.
396 His coss. Asiam in quadraginta regiones Sylla distribuit.
397 L. Scipio et C. Norbanus.
398 His coss. Capitolium custodum negligentia concrematur.
399 Cn. [Cusp., Papyrius] Carbo III et C. Marius.
400 M. [Cusp., Sylvius] Tullius et Cn. Dolabella.
401 L. [Cusp., Cornelius] Sylla II et Q. Metellus.
402 P. Servilius et App. [Cusp., Cornelius] Claudius.
403 M. [Cusp., Aemilius] Lepidus et Q. Catulus [Cusp., Luctatius].
404 M. Aemilius et D. Brutus.
405 Cn. Octavius et C. Curio.
406 L. Octavius et C. [Cusp., Aurelius] Cotta.
407 L. Licinius Lucullus et M. [Cusp., Aurelius] Cotta.
408 M. Lucullus et C. Cassius.
409 L. Gellius et Cn. Lentulus.
410 Cn. Aufidius et P. [Cusp., Cornelius] Lentulus.
411 M. [Cusp., Licinius] Crassus et Cn. Pompeius.
412 Qu. Metellus et Qu. Hortensius.
413 His coss. a Q. Catulo reparatum dedicatumque Capitolium est.
414 L. Metellus et Qu. Marcius.
415 C. Piso [Cusp., Calphurnius] et M. Glabrio.
416 M. Lepidus et L. Torquatus.
417 M. Lepidus et L. Volcatius.
418 L. Caesar et Q. Marcius.
419 M. [Cusp., Tullius] Cicero et C. Antonius.
420 D. [Cusp., Iunius] Silanus et L. Muraena.
421 M. Pupius et M. Valerius.
422 His coss. Catilina in agro Pistoriensi a C. Antonio bello peremptus est.
423 Qu. Metellus et L. Afranius.
424 C. [Cusp., Iulius] Caesar et M. [Cusp., Calphurnius] Bibulus.
425 L. Piso [Cusp., Calphurnius] et A. Gabinius.
426 His coss. Clodii rogatione Cicero in exsilium est profectus.
427 P. Lentulus et Qu. Metellus.
428 His coss. propter civiles dissensiones per SC. de exsilio Cicero revocatur.
429 Cn. Lentulus et L. [Cusp., Marcius] Philippus.
430 Cn. Pompeius et M. [Cusp., Licinius] Crassus.
431 App. Claudius et L. Domitius.
432 Cn. Domitius et M. Messala.
433 Cn. Pompeius et Q. Metellus.
434 M. [Cusp., Claudius] Marcellus et Ser. Sulpicius.
435 L. [Cusp., Aemilius] Paulus et M. Marcellus.
436 L. Lentulus et C. Marcellus.
437 His coss. perniciosae in curia conflantur de Pompeio Caesareque discordiae. Sed C. Iulius Caesar de Galliis veniens Pompeium fugavit Italia; aurum atque argentum Romae de aerario sustulit, ac primus Romanorum singulare obtinuit imperium, a quo Caesares Romani principes appellati. Imperavit autem annis quatuor, mensibus sex. Sub quo hi consules fuerunt.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Chronicon, REGES ROMANI. <<<     >>> IMPERATORES ROMANI: C. IULIUS CAESAR I.
monumenta.ch > Cassiodorus > 5